{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 33.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 33.1-4","ref":"33.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/33.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/33.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Et ante per terraemotum illum quem losephus scribit regnante Herode in ludaea, tam terribilem contigisse, ut finitimae Gentes corruisse omnia Iudęae oppida existimauerint. Nónne tunc ubique terrarum motus facti sunt, quando lesu nascente, uniuersus orbis descriptus est, edicto Caesaris Augusti, cogebantur enim omnes undique in patriam redire, ut singu li ritem describerentur. Tunc enim ob factionem ludae Galilaei contra Romanos, multis caedibus turbatam Iudaeam losephus asserit. Mare, scilicet, quando Christus mari imperauit & uentis, quando subiungit, templum secundum primo felicius fore, intelligit, quia Messiam accipiet, nam in caeteris omnibus uilius miserabiliusque fuit, singula haec soli lesu Nazareno conueniunt, praesertim quia uenit Gentilibus desideratus, seruauit enim Gentiles magis, quàm ludaeos, quoniam ab illis magis est honoratus. Non expectent ludaei tertij templi sub nouo Messia constructionem. Nam Aggeus templum secundùm nouissimum aopellauit. Malachias: Ecce mitto angelum meum, qui praeparabit uiam ante faciem meam, & statim ueniet ad templum sanctum suum dominator, quem uos quaeritis, & angelus testamenti, quem uos uultis, ecce uenit, dicit Dominus exercituum, & quis sustinebit diem introitus eius. Ecce mitto, & rursus. Ecce uenit. Declarat non tantam, quantam ludęi opinantur dilationem, sed citum Messiae aduentum, non igitur adhuc est uenturus. Angelum qui praeparauit uiam, loannem Baptistam praeconem Christi significat. Ante faciem meam. Ostendit loannem Baptistam ante Christum praedicaturum, & Christum ipsum esse Deum. Deus enim ipse qui loquitur, faciem Christi faciem suam appellat (Angelus testamenti) nuncium noui testamenti. Messiam demonstrat, Et quis sustinebit. Ambiguitatem designat in cognitione Messiae multorumque pertinaciam. Adde ludaeorum ruinam, idololatriae casum. Esaias: Vox clamantis in deserto, parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Om nis uallis implebitur, & omnis mons & collis humiliabitur, & erunt praua in directa, & aspera in uias planas, & uidebit omnis caro salutare Dei nostri. Hęc ferme superioribus similia sunt & manifesta.","prev":{"citation":"Opera omnia 32.5-8","label":"32.5 to 32.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/32.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 33.5-8","label":"33.5 to 33.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/33.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/33.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}