{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 330","citation":"Ficino, Opera omnia 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/330.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Imbui ubique ac semper uarijs modis per uarias hominum animas, & quodammodo pasci, tot accipere species, quot in nobis simulachra fuerint, tanquam speculum imagines à corporibus, totidem actus aedere intelligendi, habitus quoque diuersos discipli narum pro humanorum studiorum diuersitate. Et quia quotidie innumerabilis hominum multitudo cognitioni omnium studet, quotidie hinc illum omnia discere. Atque per ipsas species haustas à simulachris nostris intellectum capacem non modo inferiora, sed denique tùm in cunctis hominibus, tùm in hominibus sapientissimis seipsum cognoscere. Hinc agentem intellectum, inde & mentes superiores, opinantur in hoc mirabilem rerum connexionem consistere. Esse namque formas amateria penitus absolutas, ipsos scilicet angelos, inter quos non sint plures in una angelica specie angeli, sed quot sunt angeli, totidem sint species angelorum. Esse insuper formas penitus corporales in eadem specie plurimas, puta animalium animas, & formas illis inferiores. Interponi compositum hoc ex homine atque ex mente, ex hominum animabus multis mente una, quasi monstrum quoddam ingens multis cruribus & capite uno compositum, ubi & absoluta forma cum corporeis coit, & corporea cum ipsa uicissim. Atque ut par est, quod est absolutum, unicum permanet in seipso. Quod est corporale, fit multiplex, dum una mens innumerabilius sufficit animabus. Et illud quidem compositum ex mente & uno quoque nostrum, hominem intellectualem appellant, sed unumquemque nostrum seorsum à mente, hominem cogitatiuum. Et primùm quidem hominem affirmant aliquid intelligere, quia pars eius, id est, mens intelligit, sicut hominem solemus simum appellare, quia nasus est simus, alterum uerò hominem nihil penitus intelligere. Confutatio Auerrois. Quod mens sit forma corporis, patet primum ex ordine naturae.","prev":{"citation":"Opera omnia 329.5-8","label":"329.5 to 329.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/329.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/329.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 330-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/330-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/330-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}