{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 331.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 331.1-4","ref":"331.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/331.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/331.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/331.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Fiet autem nunquam, nisi formae huiusmodi appareant in corporibus, quae ita fermè corporibus imperent suis, sicut mundo Deus, atque ita in se ac Deum per intelligentiam reflectantur, perinde ut Deus se uertit in Deum. Quippe diuina mens per coelorum motum agitando materiam dicitur aliquid, imò omnia generare siue perducere, quamuis non quamlibet formam, uel per mutationem producat, uel ex materia ipsa educat. Quoniam uerò primus ipse terminus, unde generatio haec uel productio uniuersalis sumit exordium, diuina ipsa mens est, ultimus quoque terminus quo talis generatio clauditur, mens quaedam debet esse diuina. Terminus uerò generationis ultimus in eo est quod gignitur, eiusque est forma. Quocirca aliquam esse oportet diuinam mentem, quae sit materiae forma. Nam si generatio ab igne facta finitur in ignis formam, facta ab homine in hominis figuram, cur non generatio uel productio, quae à diuina mente disponitur, finiatur in mentem? Non finitur generatio nisi in formam, quae est propria & intima generati perfectio. Si ars per instrumenta tribuit tandem materiae formam, formae illi simillimam, quam mens artificis continet. Si corporis humani natura in generatione semen mouet, primò ad formam lactis, deinde sanguinis, tertio carnis, denique hominis. Si ignis lignum primo ad trepidum mouet, ad calidum deinde, tertio ad ignitum, quid obstat quo minus diuina mens moueat mundi materiam ad formas elementorum primum, mixtorum secundò, plantarum tertio, quartò brutorum, quinto ad formam sui, id est, mentem, quae sit corporis geniti forma, ut in nobilissimis natis parentis uultus esuceat. Mouet autem materiam ad inferiores formas per mutationem ex ipsa materia educendas, ad mentem uerò per diuinum actum potius inducendam. Si enim educeretur, mens esse non posset. Hoc autem ad di uinum ordinem pertinet, ut postquam formae superiores animo rationali, neque educun tur, neque inducuntur, formae uerò inferiores, & inducuntur, & educuntur, ipse animus inducatur, non educatur. Ac si tanti pretij est forma misti, ut uim actionemque habeat ele mentorum, forma rursus plantarum tàm ualida, ut agat quicquid agunt inferiores, itemque forma brutorum, quis neget mentem habere uim actumque formarum inferiorum, ita ut ipsamet eius essentia dum intelligit, sentiatur quoque per corpus, & alat corpus?","prev":{"citation":"Opera omnia 330-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/330-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/330-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 331.5-8","label":"331.5 to 331.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/331.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/331.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}