{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 332.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 332.6-9","ref":"332.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/332.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/332.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/332.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Igitur nisi alicubi sit forma partim intellectualis, partim uiuifica, ordo naturae confunditur, qui in eo consistit, ut Deus purum bonum sit, angelus bonum quidem intellectuale sit, sed intellectus purus, anima rationalis sit intellectus quidem animalis, sed anima pura, quia ipsa se sustinet. Anima irrationalis sit anima ideo impura, quia eget corporis sustentaculo. Sic ergo quia esse in se, antecedit esse in alio & quod in se est, perfectione sua exuberat quoque in aliud, factum est ut sit bonum in se, bonum in mente, mens in se, mens in anima, anima in se, anima in corpore, sicut corpus summi coeli in se, reliqua uerò in ipso. Quod si totum animae genus toto genere corporeo praestantius est, debet amplius esse animae genus quàm corporis. Itaque infimum animalis generis summum generis corporalis exuperat, proptereaque mirum in modum summum generis animalis summum excedit generis corporalis. Quo fit, ut rationalis anima non modo corporis profunda ingrediaturalendo, sed etiam sublimia corporis supergrediatur intelligendo. Meriio, quia quod excellentius est, minus oportet ab eo quod deterius est pendere, quàm econuerso. Sicut ergo animae infimae quasi continentur à corporibus, & mediae quodammodo continentur & continent, ita sublimes omnino corpora continent. Non continent corpus omnino, nisi & intrinsecus penetrent, & extrinsecus ambiant. Et sicut ambiendo corporis superficiem anima uitam intellectualem sumit ab alto, sic intima corporis penetrando, animalem uitam tribuit infimo. Dum ambit prout à Deo est, intellectum sortitur agentem, prout residet in seipsa, capacem possidet intellectum. Dum penetrat, prout spiritibus sese insinuat, sentit & mouet, prout se immergit humoribus alit & sustinet. Sed ad uniuersalem rerum ordinem reuertamur. Deum dicere possumus esse formam, quae neque haeret, neque format, neque formatur, animam uerò irrationalem con tra formari, formare, haerere. Sed angelum formari quidem à Deo, neque tamen haerere materiae, neque formare materiam. Merito ergo inter angelum animamque irrationalem, animam ponemus rationalem, tali quadam natura praeditam, ut materiae non inhaereat, formetur tamen, & formet.","prev":{"citation":"Opera omnia 332.1-5","label":"332.1 to 332.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/332.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/332.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 333.1-4","label":"333.1 to 333.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/333.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/333.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}