{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 335","citation":"Ficino, Opera omnia 335","ref":"335","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/335","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/335.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Deus eas per mundi motus ex materiae eruit gremio, & pro capacitate materiae producit inesse. Huiusmodi autem esse cuius est propriè? Compositi illius corporis quod ex hac generatione conficitur. Quare? Quia instrumentum per quod generantur a Deo, compositum est. Si ergo proxima causa est composita, & effectus solet proximę causę simillimus prouenire, sequitur, ut quod proprie gignitur, sit id quod est compositum. Ei uerò quod gignitur, propriè conuenit esse. Proprium est igitur illud esse compositi. Non enim fit à forma uel materia, sed composito Accedit, quod tales formę materiae secundum potentiam quodammodo prius haerent, quam assequan tur esse. Atque in materiae gremio producuntur in esse, eo ipso momento quo completur esse compositi. Quoniam uerò inhaerendo secundum uirtutem ipsi materiae fiunt, accipiuntque esse, ideo adhaerendo secundum actum, eidem materiae retinent esse, ac tamdiu sunt, quamdiu haerent. Non ergo per suum esse sunt, postquam & fiunt, & sunt, & permanent inhaerendo, sed per esse illius compositi, cuius ipsae partes sunt, quodume gene rationis est terminus. Ac merito cum esse non habeant proprium, neque uim quidem ullam aut operationem propriam possident. Tales sunt formae, quae matri similiores uidentur esse, quàm patri. Quae uerò sunt patri similiores, quales sunt rationales animae, ex actu mero promuntur Dei, ideo subito ad actum perducuntur essendi. Quapropter esse quasi in se habent prius, postea iunguntur materiae. Esse habent antequam haereant corpori, & ante corpus ordine ipso naturae esse retinent, & post corpus esse habent proprium in seipsis. Optionem aliquam habent propriam in se ipsis, corpori non communem. Esse suum quadam ex parte impertiunt corpori, operationes aliquas in corpore edunt, atque per corpus. Quomodo mens propinquat corpori.","prev":{"citation":"Opera omnia 334.9","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/334.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/334.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 335-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/335-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/335-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}