{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 341.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 341.6-9","ref":"341.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/341.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/341.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/341.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Si enim species sit forma mentis, simulachrum uera forma sit phantasiae, sequi opinantur, ut quotiens species cum simulachro copulatur, totiens & mens conspiret cum phantasia. Copulari uerò totiens, quotiens dependet species à simulachro. Id ueròfieri quotiens homo aliquid speculatur. Nos huiusmodi copulam sufficere non putamus. Quo enim pacto potest species intelligibilis esse nodus, quo phantasia menti deuinciatur, quae talis est, ut quamdiu inhaeret simulachris phantasiae, tanquam in particularibus fundamentis, particularis sit, & à mente seiun cta permaneat, & cùm primum in mente sit facta uniuersalis, iam procul absit à phantasiae simulachris. Nunquam ergo phantasiam nostram menti species alligabit, quae non potest in ambobus simul existere. Actus quidem intelligendi in sola mente est, quod nemo negat, mens autem id intelligere solet, cuius habet speciem & similitudinem in seipsa. Quare ex hoc ipso quòd mens speciem, per quam intellectura est aliquid, à phan tasiae simulachris accipit, nullo modo id sequitur, ut phantasia intelligat quicquam, sed potius ut ipsa, aut eius simulachra, aut obiecta intelligantur. Quisquis igitur mentem cum phantasia coniungens profitetur se ex ijs duobus unum aliquid intelligens constituere, nihil plus agit, quàm ut ex intelligente ac re extra mentem intellecta intelligens unum conficiat, perinde ac si ex uisu, & re uisa unum quiddam efficiat uidens. Nisi fortè quis uelit sicut ex igne calefaciente, & aëre inde calefacto, unum quiddam fit calefaciens, quando ignitus aërcalefacit manum, ita ex mente intelligente ac phantasia, uel intellecta, uel quomodocunque per intelligentiam agitata, unum aedi rursus actum intelligen di, quo ambo rem extra phantasiam positam intelligant. Quod si contingeret, iam mens illa sublimis, & separata, uim intellectualem phantasiae communicauisset, quemadmodum ignis aeri calorem prius, quam actum extrinsecus calefaciendi communicat. Imò etiam magis, quoniam actus intelligendi semper clauditur intellectu, neque transmigrat foras, quo fit, ut nequeat tradi cuiquam intelligentia sine mente. Atque ita mens humano corpori inesset, tanquam forma, quod in praesentia quaerimus. Quanquam coniun ctio illa fieri nequit, quoniam intelligentia non expletur per instrumentum.","prev":{"citation":"Opera omnia 341.1-5","label":"341.1 to 341.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/341.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/341.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 142.1-2-4","label":"142.1 to 142.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}