{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 346.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 346.1-4","ref":"346.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/346.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/346.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/346.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cap. X. Entis natura apud Auerroem non habet esse commune cum corpore, non esse proprium illi communicat. Non habet inde originem, neque secundùm essentiam, neque secundùm praeparationem ad existendum. Non conficit cum ipso speciem aliquam, neque secundùm numerum corporum numeratur. Itaque sicut habet essendi modum ab hoc animali penitus separatum, sic cognitionis modum habebit prorsus à corpore segregatum. Quapropter nulla ratio est, quae eam cogat species à phantasiae simulachris haurire, atque temporali mobilique discursu ad ipsam rerum, praesertim aeternarum scientiam indigere. Profectò erit supernis mentibus quam simillima, & in illis multò propinquior, quam corporum qualitatibus. Igitur illas, earumque more intel liget magis, quam istas. Quod est cotra ducem Auerrois Aristotelem, qui hanc mentem scribit, nihil absque simulachris intelligere. Simulachra uerò corporum sunt, non mentium. Omitto autem cùm prima familiariaque humani intellectus obiecta sint, communes ipsae naturalium naturae rationesque, coniunctae quidem corporibus, sed à corporibus separahiles, licet nobis ex proportione quadam potentiae ad obiectum, argumentari talem esse hominis intellectum, ut & coniunctus sit, & possit à corpore separari, & quia coniunctus est, idcircò penè semper ad simulachra se conuertat. Profectò quia coniunctus est, ideò se ad coniuncta conuertit. Et quia modo separabili est coniunctus, ideò modo separabili se conuertit: id est, abstrahendo, atque separando. Mentes uerò, quae non solùm separabiles, uerùm etiam separatae sunt, & separabili modo, & separata pariter intuentur. Proinde, ut summatim dicam, nihil mihi magis uidetur humanae mentis naturam esse mediam demonstrare, quàm naturalis eius inclinatio ad utrumque. Siue enim per intellectum uel incipiat à corporibus, mox inde se ad incorporea transfert, uel si ab incorporeis interdum exordiatur, uicissim ad corporum simulachra labitur. Siue per uoluntatem uel optet aeterna, interim inde temporalium affectu deflectitur, uel contrà cupiat temporalia, uicissim inde saepe aeternorum reuerentia cohibetur. Sed ad quaestionem iam Auerroicam reuertamur. Respondebunt Auerroici, hunc intellectum mentes quidem su pernas intelligere absque simulachris phantasiae, naturas corporum minimè.","prev":{"citation":"Opera omnia 346","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/346"},"next":{"citation":"Opera omnia 346.5-7","label":"346.5 to 346.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/346.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/346.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}