{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 348-2","citation":"Ficino, Opera omnia 348-2","ref":"348-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/348-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/348-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Cap. XI. Vod autem intellectum agentem, atque capacem, duas esse affirmant essentias, ex quibus unum esse intellectualis animae constituitur, id quidem superfluum & absurdum. Superfluum, quia una essentia sufficit uiribus duabus instructa, ita ut per unam efficiat species, per alteram capiat, sicut & phantasia intentiones quasdam ex imaginibus haurit, & haustas ipsamet recipit. Et ocu li animalium, quae nocte uident, in eadem essentia uires geminas possident, per unam ima gines colorum eliciunt: per alteram capiunt. Ipsum quoque lumen colores quosdam in nubibus, aut aqua, & facit, & suscipit. Quo autem pacto in eadem essentia duplex fundatur potentia effectrix & susceptiua? Ex diuersis uidelicet principijs, siue relationibus. Sanè lumen, prout à Sole est, colores facit, prout quasi in seipso est extra Solem, suscipit. Ira & anima quantum ex Deo est actu purissimo, uim sortitur ad species fabricandas. Quantum uerò in seipsa est infrà Deum, euadit quasi passiua, ac species suscipiendo formatur. Quò fit, ut figmentum illud Auerroicum sit superfluum. Est & absurdum, quoniam ex duabus essentijs, quae actu uterque existunt, esse unum substantiale non constituitur. Duo namque existendi actus, duo sunt esse, non unum. Intellectum agentem apud illos esse actu substantiam quandam, postquam agit aliquid, non est dubium, neque nos contrà pugnamus. Quod autem adiungunt capacem quoque intellectum esse substantiam alteram ac talem, ut mera potentia sit, non aliter quàm materia prima, non probauimus. Nam si mens capax pura potentia sit, à materia prima non distinguetur. Et ubicunque materia erit, erit intelligentia, ita ut & lapides ipsi intelligant. Certum quidem est, materiam primam esse meram potentiam. Non potest autem mera potentia in natura esse nisi una, sicut neque merus actus, nisi unus, atque econuersò.","prev":{"citation":"Opera omnia 348","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/348"},"next":{"citation":"Opera omnia 349.1-4","label":"349.1 to 349.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/349.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/349.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}