{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 349.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 349.1-4","ref":"349.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/349.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/349.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/349.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Si enim quaecunque in potentia esse dicuntur, per unam rationem communem talia sunt, & quaecunque actu similiter necessarium est ad unicum potentiarum fontem, & unicum actuum peruenire. Iterum si prima & communis in rebus distinctio compositioue illa est, quae per potentiam fit, & actum, atque ex uno non fiunt multa, nisi perordinem quendam aliorum ad alia, & ex multis similiter non fit unum, nisi per huiusmodi ordinem, in quo aliud ad aliud, tanquam potentia refertur ad actum, sequitur ut multitudo in rebus ab ipsa potentia actusque commixtione sumat exordium. Quò fit, ut neque merus actus, neque mera potentia multiplex esse ualeat, postquam neque potentia, nisi per actus mixtionem, neque actus, nisi per mixtionem potentiae subit numerum. Ex quibus conficitur, ut mens pura potentia esse non possit. Ac si dicatur mentem quoque simplicem potentiam esse, non minus quàm materia sit, & ab ea nihilominus discrepare, sciscitabimur qua ratione à materia differat. Planè non quantum potentia est, tum quia in hoc ipso conueniunt, tum quia per potentiam confusio regnat, & chaos, distinctio fit per actum, Adijcietur igitur menti aliquid ultra potentiam, per quod differat à potentia materiae, & id quidem aliquis actus erit. Atque hic actus si mentis gremio sit infusus, efficiet ut mens non sit mera potentia, postquam actum habet admixtum. Sin incumbat extrinsecus, non prius esficiet, ut mens à potentia materiae differat, quantum illa potentia est, quàm per actum proprium agendo in mentem, actum aliquem menti intimum tribuat, per quem à potentia pura in quantum potentia discrepet. Talis enim discrepantia non fit, nisi per actum aliquem, in quantum est actus, atque ita rursus mens non erit potentia pura. Fingent Auerroici mentem ideò differre à materia, quoniam mens alium actum respicit, scilicet absolutum, & uniuersalem, alium uerò materia scilicet concretum, atque particularem. Quasi uerò ipsi respectus non actus aliqui sint. Nempe si respectus mentis non sit aliud, quàm ipsa mentis potentia, differentiam non adhibebit. Sin aliud fuerit, erit actus. Praeterea si mens ac materia prius sunt, quàm respiciant formas suscipiendas, & ut sunt in seipsis, ita respiciunt, certè ex eo quod diuersae inter se sunt, diuersos actus respiciunt, non econuersò. Neque putandum est, mentem respicere actum perfectiorem, quàm materia illa respiciat, nisi ex eo, quòd mens illa est perfectior.","prev":{"citation":"Opera omnia 348-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/348-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 349.5-8","label":"349.5 to 349.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/349.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/349.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}