{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 35.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 35.1-5","ref":"35.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/35.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/35.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Cur multi circa lesu tempora Messiam se esse iactabant, licet, ut inquit Gamalienl, tan quam falsi, subitò euanuerint. Iosephus narrat sub Felice procuratore ludęę multos extitisse, qui populum sua persuasione deciperent, inter alios Aegyptium quendam Pseu doprophetam, qui plurimis sibi adiunctis in ipso magnarum rerum conatu per exercitum Felicis oppressus fuerit. Haec actib. Apostolorum consentanea sunt, in quib. Paulo di citur à Tribuno. Nónne tu es Aegyptius, qui per hos dies exc tasti, & eduxisti in desertum quatuo emillia uirorum? Tribunus cum non cognosceret Paulum, suspicabatur, ne forte esset Aegyptius ille. Surrexit etiam, ut Lucas Euangelista inquit, losephusque confirmat, sub Cyrino Syrię praeside, ludas quidam Galllaeus, tempore conscriptionis census, populumque decepit, sed ipse paulò pòst, & omnes qui sequebantur eum dispersi sunt. Talis etiam Theodas fuit quidam, de quo similia omnino scribunt Lucas & losephus, talis Simon magus, praeterea Barchosibas, de quo Moses Aegyptius ludaeorum doctissimus in libro ludicum inquit: Achilayl prę caeteris ludris sapiens omnesque eius tempo ribus legisperiti, asserebant, Barchosibam ducem bellicosissimum, esse Messiam, quousque ob eius scelera ab Adriano est interfectus Haec Moses. De hoc etiam Eusebius mentio nem facit Ariscopellei sequens historiam dicentis: quòd ex illo tempore omnis Iudaica natio Idriani decretis etiam ab aspectu ludęae penitus arcebatur, quodue lerosolymo rum regio, mutato nomine, Aelia, ab Aelio Adriano, cognominata est. Legitur autem in Talmat, id est, peculiari ludaeorum doctrina, libro Camedrin ipsum Barchosibam annos triginta & dimidium regnauisse, solitumque dicere, se esse Messiam, atque sapientem Achilaylem Barchosibe consensisse Haec ibi. Necesse est autem Barchosibam lesu temporibus quam proximum extitisse. Quid igitur ulterius expectatis homines pertinacissimi, cum olim omnes uestri generis sapientes lesu seculum, ad Christum specture censuerint? Cur paulò pòst lesum à Romanis totiens miseri rebellastis, nisi quia tunc finem Prophetarum promissa ia habitura uobis omnib. uidebantur? Testatur hoc Suetonius Gentilis. Percrebruerat in quit, Oriente toto uetus & constans opinio, esse in fatis, ut eo tempore ludaea profecti, rerum summa potirentur, atque ob hoc ludaeos rebellasse, & perijsse ait: Nempe tunc expectabatis repente Christum quendam armatum, perpetuam mundi Monarchiam in Iudaea stabiliturum. Quanto sapientior uobis Virgilius, qui uaticinia Sibyllae de mundi rege temporibus lesu congruere posse, & consummari existimauit, sed de hoc alias disputauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 34.5-8","label":"34.5 to 34.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/34.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/34.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 35.6-8","label":"35.6 to 35.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/35.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/35.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}