{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 35.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 35.6-8","ref":"35.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/35.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/35.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/35.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Scribit losephus ante obsidionem lerusalem, oraculum quoddam in sacris literis repertum, quòd per idem tempus uirum designaret ex eorum regione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cuius oraculi praesagium quidam Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non alijs quam illis solls Gentibus, quae Romano imperio uidebantur subditae, dominatus est, unde ad Christum haec oracula referantur, ad quem dixerat Pater: Pete à me, & dabo tibi Gentes haereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae. Et cuius per idem tempus per Apostolos suos in omnem terram sonus exiuerat. Esaias: Dominus exercituum est, ipsum sanctificate, ipse est pauor uester, ipse est terror uester, & ipse erit uobis in sanctificationem, & in lapidem offensionis, & petram scandali duabus domib. Israel, & in laqueum ruinam habitantibus lefusalem, & offendentur ex eis plurimi. Idem: Ponam in Syon lapidem offensionis, & petram scandali, & omnis qui crediderit in eum, non confundetur. Ex his patet, quòd Christus expectatus est Deus, atque idem sanctas effecit credentium animas, & illius causa duae domus Istael casurę erant, sci licet domus regia, & domus sacerdotalis, & quod non omnes, sed plurimi pertinaces erant futuri, & qui credituri erant, confundi non poterant. Neque licet exponere, ut quidam peruertunt, duas domus, id est, duos reges. Consuetudo enim Hebraicorum scriptorum est, totam seriem sacerdotum domum unam sacerdotalem cognominare, totam quoque seriem regum, domum unam regiam, id est, Dauidis domum. leremias: Cumque multiplicati fuerint, & creuerint in terra, in dieb.","prev":{"citation":"Opera omnia 35.1-5","label":"35.1 to 35.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/35.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 36.1-4","label":"36.1 to 36.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/36.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}