{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 350.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 350.5-8","ref":"350.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/350.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/350.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/350.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Hinc etiam error Alexandri conuincitur, qui ut ex uiolenta Aristotelis expositione omnem diuinitatem humano generi auferret, mentes quidem capaces esse in nobis, numeroque distinctas asseruit, agentem uerò mentem extra homines, atque unicam, in qua sola sit tota mentis diuinitas, quae sit uniuersalis causa intelligibilium specierum. Verùm quum in omnibus rebus naturalibus sint uirtures quaedam suorum motuum effectrices, nefas est substantiam mentis humanae na turalium omnium praestantissimam efficace uirture priuari. Et quia à uirtute operatio proficiscitur, mens uniuersalis menti nostrae non prius tribuit actum intelligendi, quàm uirfutem intelligentiae effectricem. Quin etiam si causa uniuersalis particulari effectui prorsus opponitur, uidelicet tum ut causa effectui, tum ut uniuersalis particulari, necesse est inter duo haec particularem causam tanquam mediam interponere. Virtus quidem Solis uniuersalis hunc hominem, qui est particularis effectus, non produci nisi per hominem alium, tanquam particularem causam, atque propriam. Eadem ratione mens illa agens uniuersalis non producat effectum hunc, aut illum speciei intelligentiaeque in men te capace, sine mente quadam agente particulari, quae intra nos habitet. Sicut enim pro arbitrio nostro utimur ad intelligendum mente capace, quasi forma quadam samiliari, ita prout lubet, per efficacem mentem species fabricamus, quasi per artem propriam nobis & insitam. Scite Aristoteles mentem agentem atque capacem nunquam duas essentias appellauit, neque posuit super animam, sed uocauit animae partes, dixitque eas duas esse differentes uires in anima. Si quis autem Auerroicam mentem appellauerit animam, is animae uocabulo abutetur. Solutio rationum Auerroicarum de mente separata.","prev":{"citation":"Opera omnia 350.1-4","label":"350.1 to 350.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/350.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/350.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 351.1-4","label":"351.1 to 351.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/351.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/351.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}