{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 351.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 351.5-8","ref":"351.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/351.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/351.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/351.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Quoniam uerò per actum Dei anima in se est, per qualitates uerò complexionis est in corpore, & actus Dei permanet sempiternus, complexio soluitur, desinit esse quandoque in corpore, non tamen esse desinit in seipsa. Subsistit in suo esse, postquam seiuncta est à corpore. Subsistebat similiter, dum aderat corpori, sed non communicat esse, sicut communicabat. Neque mirabile uideri debet, animam, quae ad tempus habitat corpus, posse manere seorsum è corpore incorruptam, si modò magis dependet mobile à motore, quàm econuerso. Animus autem uerus motor est corporis. Ergo si corpora quaedam separata ab anima manent, quodammodo incorrupta, ut ossa, ungues, nerui, capilla, quae uidentur tempus longissimum perdurare, idemque faciunt ligna, saxaque, maximè uerò balsamum, mel & oleum, quae nunquam penè putrescunt, non ne animus rector corporis naturali ordine poterit manere semper absque corruptibili corpore incorruptus? Qui planè ostendit, se in huius uiiae progressione propter corruptionem talis, aut talis corporis non corrumpi, quum ipse per omnem aetatem permaneat idem, exuatque materiam ueterem, induat nouam, dum corpus propter effluxum reflexumque materiae continuè innouatur. Sed pergamus ad reliqua. Quando anima accedit ad corpus, gignitur animal per generationem corporeae complexionis spiritúsque uitalis. Quando discedit, soluta complexione, ac spiritu resoluto dissoluitur animus. Neque ex aliquo contingenti hoc animal gignitur, sed ex ordinaro concursu omnium naturalium causarum, similiterque dissoluitur. Hoc tamen dissolutionis malum Plotinus probat ad animam, idcircò non pertinere, quia ipsa se corpori non miscuerit, sed permanens in seipsa, non ex se & corpore, sed ex corpore, & suo quodam uitali simulachro unum sub se irrationale animal composuerit. Sed hoc ipse uiderit. Siue propinquat anima materiae quantitate intercedente, non necessariò extenditur, sicut neque superficies in corpore profundo fit profunda, neque linea in latitudine lata, neque punctum in longitudine longum, neque significatio uocis colorisque imago in amplo aere fiunt amplae. Materia enim ipsa potius quàm anima indiget quantitate. Siue antecedit quantitatem, aduenienti quantitati nequaquam subijcitur. Quippe quum per potentiam fiat susceptio, non per actum, in materia suscipitur quantitas, non in anima.","prev":{"citation":"Opera omnia 351.1-4","label":"351.1 to 351.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/351.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/351.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 352.1-4","label":"352.1 to 352.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/352.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/352.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}