{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 353-2","citation":"Ficino, Opera omnia 353-2","ref":"353-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/353-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/353-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/353-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Cap. XIII. COluimus iam Auerrois Auerroicorumque rationes, quibus demonstrari putabant mentis substantiam formam corporis uitalem esse non posse. Soluamus eas deinceps, quibus unicam esse mentem Auerrois conatur ostendere. Ex materia, inquit, prouenit formarum sub eadem specie numerus. At mens caret materia. Quanquam haec quorundam Peripateticorum sententia est, Pythagoreorum tamen Platonicorumque plurimi speciei naturam unam in plura indiuidua fundi non propter externam materiam arbitrantur, sed propter insitos quosdam ipsi formae modos, in quos actu perducta forma, indiuiduum hoc aut illud euadet. Esse enim in quolibet angelo angelicam speciem, ad angelicum indiuiduum absque materiae mixtione deductam. Verùm ut sequamur in praesentia partim Peripateticos, partim nonnullos Platonicorum, forte concedemus uel ex materia, uel propter materiam, imò propter compositum ex materia & forma, formarum numerum prouenire. Formae siquidem corporales sicut ex ma teria quodammodo trahunt essentiam, sic & numerum sub eadem specie positum. Formae autem non corporales quidem, sed corporis, quales sunt animae rationales, quia non habent originem à materia, neque ab ea numerum habent. Quia uerò non modò ad diuinitatis intuitum, uerùm etiam ad gubernacula corporum diuina prouidentia illas instituit, sicut uoluit certum esse uariorum corporum, id est, hominum compositorum numerum ad sui operis ornamentum, ita certum ordinat numerum animarum. Sed ut cum Plotino loquamur, quidnam Platonis animam distinguit à Socratis anima? Diuinus ille conceptus, qui uiuificam animae Platonicae uim primò ad talis cuiusdam temperauit coelestis corporis indumentum, perque hoc ad talem quandam praecipuè elementis corporis complexione gignendam regendamque accommodauit. Ita & ad sua quaedam Socratis animam. Sic ergo uiuificas animarum uires discreuit, propter materiam, imò propter compositum ex materia, mundani ornamenti gratia, uires autem animarum earundem intellectuales discreuit ad animarum distinctionem. Sed quam ob causam? Propter alium atque alium diuinitatis intuitum. Sub uarijs ideis frui possumus mente diuina, per uaria uestigia illam inuestigare, uarijs ad hunc finem callibus proficisci. Voluit sanè infinita bonitas non solùm corporeis, sed etiam spiritalibus oculis seipsam infinitis (ut ita loquar) modis communicare, atque innumerabilibus penè oculis innumerabiles suijpsius uultus ostendere. Itaque uariorum animorum intellectuales oculos & affectus diuersis temperauit modis, ut diuerso tramite ad diuersas multiplicium diuinorum bonorum possessiones proficiscamur.","prev":{"citation":"Opera omnia 353","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/353"},"next":{"citation":"Opera omnia 154.1-2-4","label":"154.1 to 154.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}