{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 357","citation":"Ficino, Opera omnia 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/357.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Si formatus est inellectus capax, agente semel per essentiam, ut ipse putat, superfluum est iterum formari semper eodem per hominum cunctorum simulachra, superfluum quoque eodem formari quotidie per simulachra uirorum sapientum, atque foelicium. Haec omnia superflua sequuntur ex dictis Auerrois, quae nos ab initio recensuimus. Quod liquidò nobis ostendit, opinionem eius tanquam superuacuam esse reijciendam. lactet ergo se diuinam mentem adinuenisse, quae quum in seipsa sit sapiens, semper delirat in nobis. Et quoniam quotidie innumerabiles homines rem eandem considerant, ac saepe falluntur, mens illa singulis momentis eandem rem simul millies milliesque considerat, & saepe decipitur. Si superfluitatem hanc fallaciamque sibi à phantasiis iniectam mens ipsa secum animaduertit nunquam, semper suijpsius est inscia. Cuius contrarium experimur in nobis, quando fallacias proprias redarguimus. Si animaduertit quidem, non tamen intentionem suam ab ijs ambagibus in se diuertit, quum possit, semper est mollis, semper incontinens. Potest autem aeterna mens in aeternum aciem suam à temporalium phantasiarum nugis auertere. Siquidem temporalis anima sae pe ad tempus à sensuum nugis seuocat semetipsam, neque potest affectus ad singula, quae sunt infra homines, mentem illam in ijs erroribus & turbinibus remorari, quae neque erga humanam quidem naturam sic afficitur, ut quum ipsa conspiret ad speciem fabricandam. Quo igitur pacto cum hoc animali ad intimas operationes concurret, nisi prius ad esse congrediatur? Nam & forma ignis externae materiae calefactionem quidem ipsam, quae externa operatio est, communicat, etiam si esse suum nequaquam communicauerit, calere autem per se, quae est intima operatio, solùm post esse communicat. Secunda. Quia mens species seruat, ac iamdiu plena omnium debet esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 156.6-8","label":"156.6 to 156.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/156.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/156.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 357-2","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/357-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/357-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}