{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 359.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 359.4-7","ref":"359.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/359.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/359.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/359.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Si adduxerint hic Auerroici, eos solere magis intelligentia memoriaque ualere, qui corpoream complexionem talem habeant aut talem, propterea quòd notiones intellectuales à sensibus continuè pendeant. Peripateticè respondere poterimus, certam corporis affectionem sensui per se seruire, menti uerò per accidens, quia mens dum con iuncta est corpori, per imagines sensuum quodammodo species fabricat suas, & quotiens in suas species, quas fecit seruauitque, ipsa se uoluit, totiens penè in i magines se reuoluit. Reuoluit, inquam, tùm ob quandam inter illac germanitatem, tùm ob consuetudinem ex conditione animae corpori copulatae conceptam. Et quanuis in qualibet complexione quotidie acumen & memoriam uideamus, unde fateri cogimur haec ab altiori prin cipio proficisci, sit tamen (si placet) sicca natura magis memor, dummodo siccitas causa per se memoriae sit in sensu, in mente uerò per accidens, non sum quia sensus ipsius memoria menti quodammodo seruit, ut diximus, sed etiam quia spirituum siccitas ad intima se contrahendo non impedit animam, quin se colligat, quo fit ut propter uehementem assiduamque cogitationem & acuatur intellectus, & memoria confirmetur. Hu miditas uero contra. Ad haec autem Platon ci dicerent, quod stellae sunt, totidem esse exercitus animarum talemque naturam inde denominationemque habere. Hinc ergo dici Saturnias animas, louiasque, & Martias, & Solares, aliasque similiter, uariasque dotes circa acumen, memoriam, uoluntatem, mores, artes, fortunas, ab illis habere, omnes tamen prout inde sunt, bonas, quanuis hic ex multiplici causarum concursu saepe degenerent. Praeterea à suorum siderum animabus numinibusque eas tam ducentibus, quàm sequentibus spiritales dotes accipere, à stellarum uerò corporibus corporeas atque sensuales. Quamobrem si Saturniae Mercurialesue hominum animae inde ad acumen atque memoriam adminicula nanciscuntur, simul etiam ab earundem stellarum corporibus certam sortiuntur affectionem in corpore, quae intellectualis muneris non causa sit, sed omnes. Denique ex uoluntatis uehementia attentioneque assidua magnam acuminis memoriaeque excellentiam plurimum prouenire. Sed non licet hîc ulterius digredi. Quorsum haec? Vt Auerroicam illam opinionem reijciamus, quae absolutas diui nae mentis species à corporeis temporalis phantasiae simulachris, tanquam à corporibus umbras asserit dependere.","prev":{"citation":"Opera omnia 359.1-3","label":"359.1 to 359.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/359.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/359.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 360.1-4","label":"360.1 to 360.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/360.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/360.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}