{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 360.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 360.1-4","ref":"360.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/360.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/360.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/360.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Platoni uerò fidem adhibeamus dicenti, quòd semel reuera fuerit intellectum, obliuioni omnino mandari nunquam posse, sed rei comprehensae speciem in aeterna mente uerti in habitum sempiternum. Neque enim contrarium quicquam habet, cuius accessu interimatur, neque unquam à subiecto deseritur. Quamobrem si mens Auerroica singulis momentis per cunctorum hominum phantasias haurire omnium species affirmetur, unde res omnes intelligat, atque si haec mens initio caret, semper quoque fuit hominum generatio, certè ante nos mille annorum millibus species omnes habitusque, non semel, sed innumerabiliter habuit, imò nunquam primas species accepit ab aliquo, si nunquam fuit homo primus intelligens. Vnde per nullius simulachra species finxit, sed species eius sunt ipsamet, uel ex ipsa eius essentia. Quod Aristoteles non con cesserit, sed acceperit species, ac iamdiu omnes. Seruat autem quaecunque accipit immobiliter, si modò intellectualiter accipit, id secundùm rationem intellectualem. Si olim adepta est singula infinitè, plenaque est omnium & exuberat, quid quęrit ultra? Quid sibi uult superflua haec formarum acceptio sine fine? Quapropter nihil mens nunc in nobis intelligit, cùm nihil à nobis accipiat. Forsitan respondebit Auerrois, mentem si rei alicu ius olim, puta auri, speciem possidet, non aliam rursus auri speciem nuper à phantasia mea de auro cogitante recipere, sed ipsam auri speciem, quae quantum ad me attinet, quodammodo dormiebat in mente, propter auri si mulachrum expergisci, atque ita metem nuper phantasiam meam respicere, & in me intelligere aurum, sicut ante intelligebat in alio. Si ita sit, nullas amplius species agens intellectus, procreat, nullas excipit capax, quan doquidem iamdiu omnes species possidentur. Quod quidem repugnat Auerroi atque suis uolentibus nouas quotidie species procreari & suscipi. Repugnat Peripateticae sectae asseueranti intellectum esse uelut tabellam cui nihil sit inscriptum, quod quidem Auerrois, dum opinionem suam tuebiter, non poterit unquam, nisi inepte ridiculeque expone re. Nobis autem non dissonat, qui duce Platone existimamus intellectum non cogi toti ens nouam hominis speciem generare, quotens uaria uariorum hominum simulachra nobis obijcit phantasia, sed conceptam ante speciem potius expergisci.","prev":{"citation":"Opera omnia 359.4-7","label":"359.4 to 359.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/359.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/359.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 360.5-8","label":"360.5 to 360.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/360.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/360.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}