{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 364.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 364.1-3","ref":"364.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/364.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/364.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/364.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Mens uerò si est una cunctorum, à centum simulachris prouocata, unam equi concipit speciem, quam una sequitur intellectio. Vnus igitur erit apud centum homines actus intelligendi. Quo nam igitur pacto cessant una intelligere, alius quoque non cessat? Possunt certè innume rabiles homines sibi deinceps succedentes per ipsam eandem intellectionem in se manentem intelligere. Hinc sequitur, ut ipsa temporalium speculatio sit aeterna. Quod Auerrois non concedet. Non considerat mens equum, prout hic equus est, sed simpliciter secundùm speciei equinae rationem uniuersalem. Huiusmodi ratio una est, etiam si mille sint equorum mille simulachra in anima hominis una, uel pluribus. Vna igitur erit equi consideratio in multis hominibus. Ex tali consideratione scientiae habitus in mente contrahitur. In mente, inquam, non in phantasia, si modò actus intelligendi dispositio est ad habitum, & ubi fit dispositio, ibi fit forma: id est, habitus, habitus uniuersalis ex uniuersalibus actibus, atque formis. In phantasia uerò, quum secundùm Auerroem sit alligata materiae, neque actus, neque habitus secundùm modum uniuersalem esse potest. Vnus ergo erit, & idem scientiae habitus, quantum ad speciei equinae spectat considerationem, in centum hominibus. Imò uerò quum intellectus species, habitusque conseruet, quilibet nostrum, qui per hunc intellectum intelligit, & cuius intelligentia est ea ipsa mentis intel ligentia, iam nunc intelligit omnia, quaecunque praesentes homines, & praeteriti cognouerunt. Respondebit Auerrois, nos eatenus per intellectum intelligere, quatenus per simulachra nostra nobis coniungitur. Et quoniam non sunt eadem apud omnes simulachra, neque affecta similiter, ideò non quicquid unus cognoscit, agnoscit & alius. Responsio talis non satisfacit. Quando enim mens iam actu speciebus est praedita, potest per seipsam meditari, quod Aristoteles confitetur. Vnde uidemus nos illud cuius iam scientiam accepimus, posse quotiens uolumus meditari, neque simulachrorum absentia impediri. Si enim simulachra uitae sunt ad species, quid opus est uia postquam ad terminum peruenerimus? Quid pręparatione, postquam sumus habitum consecuti?","prev":{"citation":"Opera omnia 363.4-7","label":"363.4 to 363.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/363.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/363.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 364.4-7","label":"364.4 to 364.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/364.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/364.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}