{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 364.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 364.4-7","ref":"364.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/364.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/364.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/364.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Qui tantum abest, ut simulachris tanquam conseruatoribus egeat, ut neque etiam proprijs actibus, à quibus proximen proprieque creatus est, indigere ulterius, quando confirmatus iam est, uidea tur. Profectò quando iam adultus est, tanquam natura seipso uiget in intellectu, neque dependet ulterius à simulachris, neque ipsa respicit. Si ita est, habitus, qui in Auerroico sunt intellectu, iam consummati aequè sunt omnium, quandoquidem iam absoluti sunt. neque huc magis, quàm illuc extra prospiciunt. Igitur aequè doctus erat, & aequè bonus Aristippus & Socrates. Et quando discit Grammaticam Plato, simus & Xenophon, habitum Grammaticae simillimum sibi comparant ambo. Grammaticae simillimę una est ratio, itaque habitus eius ubicunque sint, eiusdem sunt speciei. Habitus talis in Platone, atque habitus similis in Xenophonte, specie unum sunt. Quòd si intellectus, in quo uelut subiecto sunt, est unus, unum quoque sunt numero. Nam si quam formarum ex unitate subiecti fit unà, maximè talis est habitus, qui transit in subiecti naturam, imò subiecti naturam usurpat ipse sibi, certam praestat procliuitatem, & subiectum mouet immobilis. Si ergo mens una sit, aut eadem omnino erit, duorum scientia, duo cogitabunt unà, unà desinent cogitare, aut qualitates innumerabiles speciei eiusdem in subiecto eodem erunt, & quotidie intellectus qualitates accipiet plu rimas, specie easdem cum ijs, quas habet, ac si mel singulis momentis aliam atque aliam dulcedinem acciperet suae simillimam. Atque in hoc Auerrois opinio sibi plurimùm aduersabitur, qui in libris de Anima ter replicauit (iuxta sententiam Aristotelis) omne subiectum nudum esse oportere specie qualitatis illius, quam sit suscepturum. Proinde quum in nobis experiamur, mentem non solùm intelligere, sed etiam quòd intelligat animaduertere, atque ex alia intelligentia in aliam saepe similem, saepe etiam oppositam facillimè se momento transserre, plurimaque in unum connectere. Quinetiam multas eius, qui quum disputat notiones per unius expressionem aucupari, & quod majus est, saepe quod alius habet in phantasia, quae remotior est à mente percipere, proculdubio mirum est Auerroicam mentem unicam, aeternam, indiuisibilem, uniorme, cunctis aequem praesentem, quod apud te intelligit, nunquam apud me quod in te intelligat, illud animaduertere, nunquam quod in alio intuetur, cum his, quę contuetur in alio compulare, nunquam quod apud alium cogitat, apud alium per seipsam augurari.","prev":{"citation":"Opera omnia 364.1-3","label":"364.1 to 364.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/364.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/364.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 365","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/365"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}