{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 365-2","citation":"Ficino, Opera omnia 365-2","ref":"365-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/365-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/365-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/365-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Sanè agentium diuersitas nihil prohibet, quò minus affectus contrarij inter se sibi inuicem aduersentur, seque expellant. Quid ergo facit, ut Auerroicus intellectus in Platone asserat unum ipsum esse super essentiam, & ipsum bonum super mentem, in Aristotele reprobet? Certè non efficit istud uarietas ulla simulachrorum. Talis enim contemplatio non aliter, quàm posthabitis simulachris rectè peragitur. Aut quid efficit, ut intellectus ille apud Platonem affirmet coelum esse ignem, apud Aristotelem simul neget? An duorum simulachrorum diuersitas faceret quidem fortasse istud, si mens in simulachris, aut per simulachra, aut de simulachris iudicaret, nunc uerò occasione ab illis accepta, statim se in se recipit, ac per communem speciem iudicat in seipsa de natura communi coeli, atque ignis: ipsi uero phantasiae relinquit simulachrorum intuitum, atque etiam per exiguum, qui tantò magis debilitatur, quanto magis mentis speculatio roboratur, atque contrà. Quod euidentissimum argumentum est ad id, quod in superioribus tractabamus, speciem uidelicet neque fieri à simulachro, neque seruari. Nunquid diuersae species per occasionem diuersorum simulachrorum in mente conceptae diuersas illas sententias pariunt? Nequaquam: unam enim mens accipit speciem à duobus eiusdem coeli simulachris. Sed gratia disputationis accipit duas. Licet istae duae sint uiae, per quas sententiae repugnantes in mentem proficisci posse uidentur: non tamen duae quaedam sunt in mente partes, aut uires, aut propriae formae, in quibus possunt discordes sententiae suscipi, sed ad unum & indiuiduum centrum intelligentiae colliguntur. Vnicus ibi, & simplicissimus iudex profert sententiam. Vnus autem sibimet non potest adeò manifestè in eodem tempore contradicere. Specierum duplicitas nihil ulterius potest, quàm uariè animum iniligare, si modò ipsae sint uariae. Sententiam uerò fertintellectus debiliori spe cie neglecta per aliam, perque speciei unius praeualentis imperium unam duntaxat sententiam profert, sicut & phantasia, quamuis per uarios sensus coniecturis uarijs agitetur, unum tamen iudicium parit, atque affectum. Mentem uerò idem facere in uarijs coniectu ris apud seipsum quilibet experitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 365","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/365"},"next":{"citation":"Opera omnia 366.1-3","label":"366.1 to 366.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/366.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/366.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}