{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 368.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 368.1-4","ref":"368.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/368.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/368.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/368.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"LIBER XVI. Sequitur secunda quaestio, cur animi terrenis corporibus sint inclusi. Cap. STQVAM primae quaestioni respondimus, ostendimusque mentis diuinitatem nostris animis conuenire, secundae respondeamus, ostendamusque cur animi, si diuini sunt, terrenis corporibus tam infimis sint inclusi. Ratio prima. Vt cognoscant singula. CSsentia Dei, si modo essentia nominanda est, non unum quoddam rerum genus est, alioqui res tantum sui generis ageret, sicut aqua, ea quae humida sunt, non sicca facit, ignis contrà sicca, non humida generat. Cùm uerò cuncta rerum gene ra per suam essentiam Deus efficiat, & quod efficit, super omnia quae fiunt, maneat, in nullo rerum genere Deus est, sed super omnia genera. Igitur quando suam intue tur essentiam, cunctorum originem & exemplar, cuncta rerum genera contuetur, cunctas quoque species, atque singula. Nam essentia Dei, principium, mediumque, & finis est, non specialium tantum principiorum, sed etiam singularium, sub qualibet specie peruagantium. Profectò diuina essentia cùm nihil in se habeat materiae simile, quae obumbrare soset cognitionem, lux est perspicacia summa. Idcircò Deus per suam essentiam proprie, tanquam per lucem efficacem discretricemque singulorum singula perspicit, atque cum essentia Dei penitus absoluta sit, non tantùm ab omni materia, materiaeque proprietate, sed etiam ab omni certa conditione, respectuque ad hanc rem creatam aut illam, atque sit infinita, idcircò indifferenter (ut ita dixerim) se habet ad omnia. Igitur aut nihil praeter se cognoscit, aut omnia. Nihil autem cognoscere dictu nefas est, cùm & cognoscentium, & cognitorum, & cognitionis sit ratio summa. Neque obijciat nobis Auerrois, uilescere Deum, si inferiora consideret. Sanè quia cognoscit se esse omnia, quae infra se sunt: principium ideò nouit quid sit inferius esse, igitur qua ratione deficiant, comprehendit. At uerò dum rationem ipsam defectus ipsius agnoscit, defectum ipse non patitur. Quòd si Deus in ipso im perfectionis fundamento considerando, quod ab ipso alienissimum est, ipse non fit imperfectior, certè multò minus, quàm in alijs uel imperfectissimis cogitandis imperfectus euadet. Quid plura? cognitio sui aliorumque, tanquam bona optabilis est: est enim quaedam suijpsius, animorumque possessio. Potest autem aliquis cognoscendi modus minus, quàm alius optabilis esse. Siquidem modus, quo sensus cognoscit externus, est imperfectus. Minus autem imperfectus ille, quo sensus internus minus quoque quo ratio, minimè tandem, quo mens angelica.","prev":{"citation":"Opera omnia 367-2","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/367-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/367-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 368.5-6","label":"368.5 to 368.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/368.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/368.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}