{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 37.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 37.1-4","ref":"37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Esaias: Venio colligere omnes Gentes & linguas, & uenient, & uidebunt claritatem meam, & dimittam super eos signum, & mittam ex ijs conseruatos in Gentes, quae longè sunt, quae non audierunt gloriam meam, & nunciabunt claritatem meam in Gentes, & assumam ex eis Sacerdotes & Leuitas, dicit Dominus. Et alibi apud eundem Deus Messiam sic alloquitur: Parum est, ut sis mihi seruus ad sustinendas tribus lacob, & feces Israël conuertendas, dedi te in lucem Gentium. lem, Primus ad Syon dicet: Ecce adsum, & lerusalem Euangelistam dabo, uidi & non erat uir, nec ex istis quisquam, ut iniret consi lium, & interrogans uideret uerbum, ecce omnes iniusti, & uana opera eorum. Et in sequenti capitulo subdit: Ecce seruus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit mi hi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, & iudicium Gentib. proferet, non clamabit, nec accipiet personam, calamum quassatum non conteret, dónec ponat in ter ra iudicium, & legem eius Insulae spectabunt. Rursus alibi: Educam de lacob semen & de luda possidentem montes meos, & haereditabunt eam electi mei, & serui mei habita bunt ibi. Ecce serui mei comedent, & uos esurietis, serui meilaetabuntur, & uos erubescetis, & dimittetis nomen uestrum in iuramentum electis meis, & interficiet te Dominus, & seruos suos uocabit nomine alio. Idem alibi Denum sic loquentem facit: israël me non cognouit, & populus meus me non intellexit. Rursus, Auditu audietis, & non intelligetis, & uidentes uidebitis, & non uidebitis. Incrassatum est enim corpopuli huius, & auribus grauiter audierunt, & oculos suos clauserunt, ne quando oculis uideant, & auribus audiant, & corde intelligant, & conuertantur, & senem eos. Mittam ex ijs conseruatos in Gentes, id est, discipulos Messię, qui manus Iudęorum euaserint, ad Gentes conuertendas, mittam & assumam, id est, ex numero Gentilium, qui conuertentur, con stituam legitimos Sacerdotes. Ex quo patet, quòd etiam Gentiles ad dignitatem Israëliti cam assumi poterant. Vnde Rauanais ludaeus in commentarijs Exodi ait: Tempore Messiae Gentiles conuersi sacerdores erunt, Domino ministrantes. Parum est ut sis.","prev":{"citation":"Opera omnia 36.8","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/36.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/36.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 37.5-8","label":"37.5 to 37.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/37.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}