{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 37.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 37.5-8","ref":"37.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/37.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Per haec patet, quòd Messias ad salutem non Hebraeorum solum, sed etiam Gentilium mittendus erat, sicut lesus primus ad Syon dicit. Salomon ludaeus interpres hunc locum exponens, omnia haec ait de rege Messia, atque ultima redemptione esse intelligenda. Idem aperit Chaldaea translatio lonathae. In ijs autem Esaiae uerbis apparet, quòd Christus primo, & pro prie apud ludaeos praedicaturus erat, & ibi Euangelia, & Euangelistas fundaturus, sed quia praui, & pertinaces futuri erant, adiungit. Non erat uit; atque ideò iudicium Gentibus proferent, scilicet apud Gentiles per discipulos suos, doctrinam Euangelicam diuul gabit. Atque ut ostenderet, quòd iudicia Euangelica in humilitate summa, non magnificentia, in tumultu, sonituque tubarum. sicuti lex Mosi, promulganda erant, adiunxit, non clamabit. In reliquis uerbis aperit Esaias, Messiam ex lacob descensurum, sectatoresque suos, ut plurimum alienigenas fore, qui electi apud Deum futuri erant, nec Israelitici isti quidem amplius, sed alio nomine, scilicet Christiani nominandi. Aperit etiam ludaeos Messiae aduersaturos, poenasque daturos, sicut olim lesu temporibus contigit, pertinaciam etiam ludaeorum sempiternam, qualem hodie experimur. leremias: Cognouit tempus suum turtur & hirundo, & passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit iudicium Domini. Quomodo dici tis sapientes sumus, & lex Domini nobiscum est incassum, facta est metatura falsa? Scribae confusi sunt sapientes trepidauerunt, & capti sunt, quoniam uerbum Domini reprobauerunt. Cur Prophetae quae futura sunt, saepe tanquam praeterita narrant? quia in diuina mente, cui sunt praesentia omnia illa, tanquam praesentia uident, & postquam uiderunt tanquam praeterita, id est, manifesta, & iam consummata loquuntur. Sed redeamus ad le remiam. Hic in uerbis superiorib. declatat, Scribas non perfectè cognituros tempus ad uentus Christi, tempusque metendi, neque id quidem mirum, difficillima enim est iniustis di uini sensus interpretatio. Huic congruit illud quod in Deuteronomio legitur. Percutiat te Dominus amantia, & cęcitate, ac stupore mentis, & palpes in meridie, sicut palpare solet coecus. Meridies, est lux operum Christi, in qua ludęi plurimi caligati sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 37.1-4","label":"37.1 to 37.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 38.1-5","label":"38.1 to 38.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/38.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}