{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 372.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 372.5-7","ref":"372.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/372.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/372.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/372.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quapropter Plato in Epistolis atque legibus, Plotinus quoque in libro de animorum Immortalitate concedunt, animis separatis inesse nostrarum rerum sensum aliquem atque curam. Quod quidem Plotinus sic accipi uult, ut eatenus animad uertant humana, quatenus superest ipsis habitus aliquis, uel affectus ad corporea uergens, quo tandem sublato, tanta attentione diuinis incumbant, ut singula quae inter nos contingunt, aut non uideant, aut (sicuti solent qui aliquid intentissimè cogitant) se uidere talia non aduertant. Eadem fermè de rerum humanarum reminiscentia ratio est. Nam Plato alibi recordari concedit, alibi lethaeum inquit, obliuionis flumen inter uitae huius atque alterius fluere regionem. Recordari enim quamdiu erga illa, quae hic senserant, afficiuntur, deinde minimè. Animas uerò quae labuntur in corpus, eatenus diuinorum obliuisci, quatenus sese in corpus immergunt. Cùm primum emergunt & quantum emergunt, tunc primum atque tantum reminisci. Sunt autem animae multae, (ut & priscis & nostris placet Theologis) quae haec aut illa, hic aut ibi, non affectu, sed prouidentia quadam à Deo distributa gubernant. Adde quòd in repub. scribit Plato, animas quae hic aliquo affectu se nouerant, sese illic agnoscere, atque fermè ad se inuicem similiter affici. Auicenna quoque in Metaphysicis ait, animas tùm beatas tùm miseras in altera uita perseuerante ad tempus habitu quodam à sensibilibus contracto, posse imaginari, quae hîc prius uehementiore affectu imaginabantur. Sed haec nunc tanquam minus necessaria dimittamus. Ratio secunda, ut formae singulares cum uniuersalibus formis concilientur.","prev":{"citation":"Opera omnia 372.1-4","label":"372.1 to 372.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/372.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/372.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 371.1-2-4","label":"371.1 to 371.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/371.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/371.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}