{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 375.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 375.1-4","ref":"375.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/375.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/375.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/375.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Satis, ut arbitror, diximus. Dat enim uitam, ut illa expleat munera, quae narrauimus. Aufert, ne diutius à melioribus uacet muneribus propter uiliorum operum ministeria. Atque ut stellae ad explendum officium sibi à Deo iniunctum oriuntur oculis nostris & occidunt, spiritus quoque permulti fabricatis saepe nouis corporibus, modò oculis se nostris obijciunt, modo subtrahunt, sic hominum animae aliàs in corporibus apparent, aliàs delitescunt. Hic triplex ostensionis apparet gradus. Animae stellarum oculis hominum sese monstrant semper atque continue, licet aliàs alijs. Animae sequentium spirituum semper, non tamen continuè. Semper, quoniam omnibus seculis id agunt. Non continuè, quoniam intermittunt. Animae nostrae neque semper, neque continue. Quòd si non est contra naturam, ut à sublimibus corporibus aliquid descendat momentis singulis ad inferiora, rursusque ascendat, ut radij syderum, atque flammae, non est etiam contra naturam aliquod è sublimibus spiritibus huc quasi deicendere quotidie atque ascendere. Item consentaneum uidetur Platonicis, ut quemadmodum angelicae uitae semper à corporibus separatae sunt, brutae uerò nunquam separatae, sic mediae duae sint, tùm animae feliciores, quae semper partim separatae, partim coniunctae sint absque actionis ullius impedimento, tùm etiam minus felices, quae aliquando segregatae sint, aliquando uerò coniunctae, con iunctae inquam elementali corpori, quod intellectualem quodammodo impedit actionem. Nam aethereum corpus apud Platonicos semper habent, apud Christianos autem tale quoddam corpus tandem semper habebunt. Mitto quòd Platonici non nostras solum, sed multorum quoque daemonum animas propria quandoque mutare corpora putant. Profectò diuinam bonitatem tum effundere se in alia, tum alia ad se conuertere arbitran tur. Inde animas habere ut corpora regant, inde ut se ad incorporea conferant, & quae perfectè utrunque simul facere possunt, corpora non mutare, quae uerò aliter sese habent, merito permutare. Oritur hinc illa uulgarium diffidentia. Quid hoc? Defuncti non redeunt, non uidentur, non agunt quiequam, redire quidem sub alijs figuris Platonici putant. Sed reuera quid opus est ut redeat ad pugnam ueteranus & emeritus miles? Si secundum naturam esset reditus ad pugnam, redirent utique omnes. Si est contra naturam, noli alicuius reditum quaerere.","prev":{"citation":"Opera omnia 372-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/372-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/372-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 375.5-8","label":"375.5 to 375.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/375.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/375.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}