{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 377.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 377.1-3","ref":"377.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/377.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/377.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/377.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Habitatores autem eiusmodi animalia uocant angelica, daemonica, hero ica deinceps atque humana ex anima rationali, & corpore sphaerae suae congruè constituta, quae tamen non uideantur, quia uel mi nus lucis uel minus solidi habent, quam stellę atque planetae. Neque id quidem mirum, cum nec sphaerae etiam in quibus sunt, uideantur. Sequi uerò eos & natura, & motu, & deno minatione planetam suum, sicut planeta sphaeiae animam, & sicut sphaera animam uniuersi. Denique concludunt, si in extremis utrinque mundi sphaeris rationales sunt multi, meritò & in medijs esse multos. Nos autem quasi uicissim concludimus, si Deus diuinis mentibus circumfusas ornauit sphaeras, iure & mediam diuinis mentibus exornauit. Neque spernenda est habitatio terrae, quae medius chorus est templi diuini, & tantarum sphaerarum stabile fundamentum. Neque paruifaciendum est, quod circa eam caeterae uoluuntur sphaerae tanquam cardinem. Quid? quòd coelestium omnium radij in eam confluentes miscentur hic, uirtutemque mira unione mirabilem consequuntur. Quid? quòd facies terrae uiridis, instar coeli uaria, perspicuis corporibus tribus inuoluitur, aqua, aëreque & igne, ac repercussa syderum radijs eos congregat in splendorem. Ideo si in Luna constitutus, globum hunc inde prospiceres, talis tibi forsitan uideretur, qualis tibi nunc à terra Luna uideretur, putaresque eos qui hic habitant esse coelestes, stellamque aliquam habitare. Idcirco Pythagorici terrae globum aqua & aëre suoque igni, quasi uelaminibus suis circumuolutum, sphaeram mundi unam ac stellam quandam nominauerunt. Et Plato terram uocat Deam antiquissimam Deorum omnium, qui sint intra coelum. Addit ingentes terrae regiones habitari nostris admodum altiores, ubi lapides, metalla, plantae, animalia sint nostris mirum immodum praestantiora atque pulchriora, ubi ho mines diutissimè uiuant, modicisque alimentis, cum preciosissima sint, odoribusque feliciter nutriantur. Mitto quòd Diodorus Pliniusque narrant alicubi homines solo etiam odore nutriri. Illud certè mirabile, quod Olympiodorus Platonicus scribit, Aristotelem uidisse hominem, qui dormiret nunquam, soloque aëre radijs Solis exposito uiueret. Haec illis fermè similia, quòd in diuinis hortis, quasi campis Elysijs homines sola arboris uitae gustatione immortales uiuere potuissent.","prev":{"citation":"Opera omnia 376.5-7","label":"376.5 to 376.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/376.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/376.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 377.4-7","label":"377.4 to 377.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/377.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/377.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}