{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 386-2","citation":"Ficino, Opera omnia 386-2","ref":"386-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/386-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/386-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/386-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"autem, quia formis quasi mensuris passim distributis omnia terminat. Hinc Platonici disputant, quatenus Deus tanquam infinitus omnem à se excludit termi num, eatenus fermè ex eo, quasi umbram pendere potentiam quandam, quasi materialem termini cuius libet indigam, informemque natura sua, &, ut ita loquar, indefinitam. At uerò quatenus Deus tanquam terminus umbram suam respicit tanquam speculum, eate nus in umbra iam uelut imaginem resultare, infinitatemque ipsam, id est, materiam communissimam formis ordinatissimè terminari. Idem rursus ita confirmant: Si in Deo semper est uniuersi faciendi potestas, meritò semper extra Deum uniuersi (ut ita loquar) fiendi est potentia. Non enim facere ille semper omnia posset, ut opinantur, nisi semper fieri omnia possent. Potentia eiusmodi, materiam communissimam, id est, uim formarum omnium aequaliter receptricem nominant, quae natura sua neque ad ipsum esse uergat, alioqui superno formatore non indigeret, neque ad non esse, alioquin formatori non obediret, sed ad esse pariter, atque non esse: item ad formas tales aut tales, quasi medium quoddam aequè se habeat, atque à formatore determinetur. Sit quoque in omnibus una, non numero, non specie, non generem, sed analogia, & proportione quadam potius, scilicet quoniam ab uno dependet, atque unius Dei infinitatem utcunque potest modo quodam umbratili repraesen tat, quemadmodum & actus quodammodo unus in omnibus nominatur: quoniam ab uno terminatore, & unius terminationem imaginariem refert. Atque actus huiusmodi potentiam superat, propterea quod à Deo manat, non fugiente ulterius, sed iam respicienture materiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 386","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/386"},"next":{"citation":"Opera omnia 387.1-4","label":"387.1 to 387.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}