{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 387.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 387.1-4","ref":"387.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Hiusmodi Huiusmodi potentia in spiritibus nonnihil corporis habere uidetur, siquidem in mentitibus habet corporum rationes, in animabus insuper motiones, in utrisque formabilem fa cultatem. Rursus in corporibus corporei nonnihil uidetur habere, quia & dum antecedit quantitatem, indiuisibilis apparet, & semper uires quasdam quodammodo incorporeas sustinet. Ex hac infinitate, ex hoc termino, id est, potentia receptrice, formabilique, atque actu formali, constare sub Deo omnia putant. Quod Maurus Auicebron in libro Fontis uitae fortè significat, atque Theologi nostri breuiter ita confirmant: Si creatura & quaelibet, & uniuersa esse sortitur à Deo, certè ex se non est, atque ab illo destituta iam ultra non esset. Quapropter esse potest, atque non esse. Igitur non est ipsum esse suum, imò ad ipsum potentia est. Nihil uerò ad seipsum est potentia, uel suscipit semetipsum. Semper enim agens dum agit, quod potentia tale est, efficit actu tale. Quamobrem creatura producitur, non ex eo quod potentiae potentia imprimatur, alioqui nondum quicquam ederetur in actum. Neque ex eo quòd actus actui infundatur, uel idem sibijpsi concilietur, alioqui quod producitur, esset antequam esset. Sed in ipsa productione propriè actus potentiae adhibetur. Atque haec ipsa duo in creatura necessario distinguuntur. Alioquin esse ipsum creaturae, quia in seipso subsisteret, esset penitus infinitum. Quum igitur esse ab essentia differat, nunquid fit ab essentia? Minimè. Nihil enim tanquam efficiens potest sibimet tribuere, itaque aliunde accipit esse. Hinc ergo, prout capit, potentia est: quod uerò capitur, actus cognominatur. Quare quicquid producitur, ex potentia & actu, id est, essentia & esse componitur. Essentiam quidem, potentiamque ad infinitatem, esse uerò & actum ad terminum Platonici referunt. Proinde in Sophista & Parmenide, & Timaeo, quin que rerum numerantur genera, ex quibus praeter primum, omnia componunt, scilicet essentia, idem, alterum, & status, & motus. Essentia quidem manifestè significat rationem rei cuiusque formalem, innuit quoque esse tanquam actum essentiae proprium. Idem uerò dicitur, quoniam quodlibet, & secum in primis, & cum alijs congruit. Rursus additur alterum quia quandam tum intra se, tum ad alia differentiam habet. Praeterea status, quippe cùm aliquandiu suam retineat unitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 386-2","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/386-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/386-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 387.5-9","label":"387.5 to 387.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/387.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}