{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 387.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 387.5-9","ref":"387.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/387.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Denique motus hoc in loco exitum quendam ex po tentia in actum, siue essendo, siue quomodolibet intrinsecus extrinsecusue agendo signi ficat. Quamobrem diuinae infinitati, ac diuino termino hinc rerum infinitas, inde rerum terminus subditur. Deinde ad rerum infinitatem tria potissimum, scilicet essentiam, & alterum, motumque referimus. Ad ipsum uerò rerum terminum tria similiter, scilicet esse; idem, ac sta tum pariter distribuendo reducimus. Quòd autem in Parmenide quidem unum & multa, in Timaeo uerò impartibile, & partibile dicitur, sic accipiendum est, ut unum & impartibile secundum terminum, rursus multitudo & partibile secundum infinitatem per sua passim genera propagentur. Quamuis autem singula, praeter primum ex ijs, quasi seminibus elementisque componantur, incorporea tamen consonantiori seminum mixtione, quam corpora conflari dicuntur. Quam ob causam illa magis indissoluta permanere putantur. Missam in praesentia faciam caeterarum rerum commixtionem, & qua ratione his generibus animam Pythagorici & Platonici misceant, mox exponam, si prius admonuero, ne fortè putemus. etsi animam semper fuisse horum plerique dicunt, eam tamen illos omnino ex se esse puta re. Quum enim non totam operationem suam anima, per quam semper operatur, simul explicet, sed paulatim, constat eam hanc infinitam semper operandi uirturem haud totam simul habere. Si enim totam simul haberet, ederet quoque totam simul & unicam o enim (ut aiunt) potentiae operatio, una unius est. Igitur semper accipit uirtutem semper agendi. Propterea non similiter, sed aliàs aliter agit, ut summatim dici possit, quicquid temporaliter agit, siue corpus, siue anima, accipere quidem continue paulatim operandi uirtutem, nunquam uerò simul totam penitus possidere. Quamobrem anima non solûm semper esse, sed etiam gigni semper à Platonicis iudicatur, scilicet quatenus uim suam hau rit paulatim, & formas intrinsecus alias aliter explicat, atque affectus actionesque continuè uariat. Igitur quatenus uitalis ipsa sui motus causa est, quodammodo sibimet essentialem interminatamque suppeditat uitam, atque ita esse censetur, quatenus uerò infinito id explicat tempore, uimque eiusmodi paulatim à superioribus accipit, nimirum gigni perpetuò ab alio iudicatur. Accedit ad haec, quòd principium rerum summum rerum omnibus adest, adeò ut singula principij pro natura sua ubique participent, alioqui subitò euanesce rent. Anima uerò non adest omnibus: non enim omnia uiuunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 387.1-4","label":"387.1 to 387.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/387.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 388.1-3","label":"388.1 to 388.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/388.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/388.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}