{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 39.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 39.1-4","ref":"39.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/39.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/39.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Et relinquetur in eo sicut racemus, & sicut excussio oliuae duarum aut trium oliuarum in summitate rami. Postquàm enim propter illorum perfidiam à naturali arbore, ut Paulus Apostolus inquit, excussi sunt, & ab oliuae radice separati, adhuc nonnulli uel ibi relicti, uel potius interdum denuo uidentur insiti, qnalis fuit Euariscus Hebraeus uir illustris, qui septimus à beato Petro Pontifex Christianorum fuit, annos plures quàm decem in ea dignitate dignissimè uixit, martyrque obijt. Pręterea Gothorum tem pore Iulianus ludaeus primum Hispaniae sanctissimè rexit Episcopatum. Petrus quoque Alfonsus eiusdem generis Dialogum conscripsit contra perfidiam ludaeorum. Alfonsus Burgensis summus metaphysicus in sexagesimo aetatis suae anno fidem Christi suscepit, pluraque aduersus ludaeos egregia scripsit. Quid dicam de Nicolao Lyrensi uiro doctrinae magnae, uiroque fanctissimo. Quid de Hieronymo Physico qui tempore Pontificis Benedicti contra ludaeos subtiliter disputauit. Fuerunt & alij numero quidem multi, quamuis egregij tam longo seculo pauci, de quibus illud leremiae dictum censeo. Assu mam uos, unum de ciuitate, & duos de cognatione (aliter, congregatione) & adducam uos in Syon, scilicet coelestem. De his diligenter Paulus Burgensis Episcopus Theologus insignis tractauit. Dauio: Descendet sicut pluuia in uellus, id est, multis ignotus, & addit, orietur in diebus eius iustitia, & abundantia pacis. Esaias: Orietur in diebus eius iustitia, & multitudo pacis. Iesus Octauiano imperante natus est, & aduersus originalem iustitiam Adae radice contractam, Euangelicam gratiam, & iustitiam introduxit. Octauiani quoque imperium iustissimum fuit. Tanta etiam pax eo tempore per uniuersum orbem, ut nunquam uel amplior, uel diuturnior. Hinc Vergil. Claudentur belli portae &c. Perseuerauit ea pax post lesum, annos septem atque triginta. Esaias: Fatigata est Aegyptus, & negotiatio Aethiopum & Saba, uiri alti ad te transgredientur, & tui erunt serui, & post te ambulabunt uincti compedibus, & adorabunt, & te precabuntur, quoniam in te Deus est, & non est alius Deus praeter te. Tu enim Deus es, & nesciebamus, Deus Israël Saluator, confundentur & reuerebuntur omnes, qui ad uersantur tibi, & cadent in confusionem. Haec monstrant quemadmodum Gentilium Imperia, quandoque futura erant Christo subiecta. Item Christum esse Deum Saluatorem aliquod tempus incognitum, adoratum postea, atque eius aduersarios, id est, Hierusalem pertinacem, & idolatram, equè cadere oportere, sicuti contigit.","prev":{"citation":"Opera omnia 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/38"},"next":{"citation":"Opera omnia 39.5-7","label":"39.5 to 39.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/39.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/39.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}