{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 391.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 391.1-5","ref":"391.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/391.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/391.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/391.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Vbi sectatores Proculi suum illud confirmant, scilicet coelestes animas etiam intelligendo discurrere, quia inter deos, qui intelligibilia & semper, & manendo suscipiunt, atque particulares animas, quae illa & aliquando suscipiunt, & currendo congruè medium obtineant coelestes sublimesque animae, quae semper intuentur quidem, sed de speciebus in species transeundo. Nos autem alibi sententiam hac in re Plotini narrauimus. Proinde sic esse uolunt infinitum unum tam uirtute, quàm perseuerantia, deinde infinita multa perseuerantia potius, quam uirtute (perseuerantia, inquam, uel sua omnia simul possi dente, uel de alijs ad alia succedente, siue id maiori, siue minori ordine fiat) denique multa, quae neque uirtute sua, neque perseuerantia aliunde accepta sint infinita. Talem in spiritibus ponunt ordinem. In mundo uerò sensibili polus, uicunque potest, primum ordinis illius gradum refert, axis uerò secundum, sphaera coelestis tertium, elementalis sphaera quartum, quintum denique, quae ex elementis quatuor componuntur. Sed digressione hac omissa, ad nostras animas redeamus. Semper quidem erit hominis anima, quoniam inhiat sempiternis. Semper & fuit, ut aiunt, quoniam haberet quandoque finem, nisi initio careat. Pythagorae anima ante ortum Pythagorae fuit quandoque à terreno corpore libera, post inclusa est nascente Pythagora. Duae hic uitae sunt, una libera, altera corporalis. Vita illa quae fuit libera, finem accepit in uitae corporalis initio, ergo & initium aliquando prius habuerat. Quod enim cessat, incepit, itaque non fuit ante Pythagoram semper extra corpus, licet quandoque. Et postquam coepit esse in corpore, non erit in ijs corporibus semper, quia quod incipit, desinit. Vnde sequitur, ut innumerabiliter ante Pythagoram anima eius in corpore terreno fuerit, atque extra, rursusque post Pythagoram extra corpus futura sit uicissim atque in corpore. Et sicut omnes mundi sphaerae peranimas suas uariant formas, ac tandem recursus proprios repetunt (quod in quatuor anni temporibus, & quatuor Lu nae alternis uicibus intuemur) sic animae nostrae animorum coelestium similes uarias formas corporum induuntur, certisque curriculis temporum, ijsdem quibus antea corporibus inuoluuntur. Quas παλιγνενεσιαν, id est, regenerationem Zoroaster appellat, de qua multa Mercurius cum filio suo Tatio disputat. Et Plato in libro de Regno, resurrectionem hanc describit futuram in fine mundanae reuolutionis, iubente Deo, ac daemonibus ministrantibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 190.5-2-7","label":"190.5 to 190.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 391.6-9","label":"391.6 to 391.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/391.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/391.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}