{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 392.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 392.4-7","ref":"392.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/392.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/392.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/392.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Proinde signi ficat animam, quae prius ex eo flumine biberit, id est, quae affectu uehementiore sibi corpus adsciuerit, obliuisci magis superiorum, atque tardius reminisci, contrà uerò, quàm contra. Sed ad diuersas iam uiuendi species ueniamus. Agit quandoque angelicam uitam in aethere apud eam stellam cui est uel natura, uel usu facta propinquior, quumque illa simul incerta uniuersi gubernatione consentit, atque concurrit. At potest per omnes sphaeras gradatim sursum deorfumue discurrens tempus in qualibet uitam, gubernationem, contemplationemque agere illi sphaerae stellaeque congruam. Agit quandoque daemonicam uitam in igne similiter, tum heroicam in aëre, humanam in terra, atque ferinam. Ac saepe dum hominis uitam ducit, sensim ex eius seminibus in naturalem instinctum & phantasiam uita scaturit equina, uel leonina, uel similes. Quod significat affectus & mores, qui talium bestiarum proprij, nobis suboriuntur. Deposita denique figura hominis, eius bestiae subit corpus, cuius se moribus simillima praestitit, seu inferat se ferino foetui, fiatque propria ferini corporis anima, ut Plotinus, Numenius, Harpocratius Boëtus existimant, seu animae ferinae seipsam iungat, atque ferae sit comes, ut placuit Hermiae, Sy rianoque, & Proculo. At postquam de alia bestia migrauit in aliam, explicuitque omnes progresius illos uitae ferinae, quibus explicandis pronior fuerat, promit iterum progressus humanos, pòst heroicos, deinde daemonicos, postremò diuinos. Aliae uerò alibi plus minus de uiuunt, quatenus fato, uel fortuna, uel electione habituque uariè disponuntur. Has transmigrationes, restitutionesque Plato annis mille, tribus millibus, decem millibus designauit, disputationis exemplique gratia potius, ut inquit Hermias, quàm quòd certè dinumerari posse putaret. Horum enim numerorum quilibet non modo plurimus est, sed etiam certa quadam ratione perfecturus, ut ostendatur animas ad perfectam purgationem longo quodam, sed certo tempore indigere, & quae uel leuius peccauerunt, uel potius philosophatae sunt, eas citius in patriam redituras. Neque tamen intelligendum est animam communiter in eundem omnino hominem numero redituram, nisi fuerit tandem totus mundi cursus impletus, ut scribitur in libro de Regno, quem cursum (ut diximus aliàs) triginta sex annorum millibus impleri Astronomi computant.","prev":{"citation":"Opera omnia 392.1-3","label":"392.1 to 392.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/392.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/392.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 393.1-4","label":"393.1 to 393.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/393.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/393.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}