{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 393.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 393.5-8","ref":"393.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/393.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/393.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/393.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Nituntur autem duobus praecipuè fundamentis ratione propria, & autoritate Platonica. Quae de rerum generibus, musicaque animae com positione exponunt, ac rursum quod in argumentatione assumunt, quatuor esse species animarum, admittimus. Rursus, quòd anima nostra uix efficere queat utrunque simul, diuina scilicet uidere, & corpora regere, praesertim ineptiora. Id quoque damus, sed non putamus ob hoc necessarium esse, eam sursum atque deorsum uires innumerabiles agere, quum satis utrumque officium peragat, si dum uiuit in terris, modò corporalia curet, modò seipsam Deumque colat, & quum hinc abierit, facilius uehiculum suum regat, intentiusque diuinis incumbat. Concedimus insuper animam esse uitarum omnium seminibus grauidam, ideoque posse earum omnium progressiones peragere, eo tamen pacto, ut ea semina secundùm humanae animae specieique modum in hac ipsa sint anima, pullulentque ex illis affectus, habitusque caeteris speciebus congrui, nunquam tamen fiat uera de specie in speciem transmigratio. Siue enim anima ita comparetur ad corpus, sicut forma propria ad propriam materiam comparetur, siue ut ars propria ad proprium instrumen tum, non poterit anima quaelibet corpus quodlibet ingredi. Nam quis audeat dicere Lu nae formam lapidis formare materiam, aut musicam artem figuli instrumenta subire? Meritò diuinus lamblichus transmigrationem animae ab homine in bestias reprobauit. Reprobauit Porphyrius etiam circu itum infinitum, atque in specie humana solùm certis seculis pererrare concessit, ac tandem purgatam hominis animam patri semper haerere coelesti asseuerauit, nunquam ad huius uitae miseriam redituram, quoniam non posset unquam esse beata, si aut ignoraret se huc redituram esse, quum esset huc aliquando reuersura, aut futura mala praeuideret, atque metueret. Quod quidem inde confirmatur, quia instabile bonum appetitum implere naturalem nequit, qui aeternum infinitumque proprie & agnoscit & appetit. Rursus animam infinita potentia ueritate fruentem, neque uiolentia inde diuellit, neque sallacia dimouet, neque uoluntas illa diuertit. Non uoluntas Dei, cuius proprium est conuertere. Non animae, quae quum nihil eligat unquam, nisi ratione boni, non habet quod extra ipsum eligat, in quo totam boni rationem prorsus agnoscit. Neque mutatio ulla uitae cadit in animam super tempus in aeternitate uiuentem. Denique dicere animam fine fruentem, inde quandoque seiungi, perinde se habet, ac si quis dixerit uel terram ipso centro, uel ignem ipsa Luna proximè perfruentem, uel ferrum immensae Magnetis moli haerentem inde diuerti.","prev":{"citation":"Opera omnia 393.1-4","label":"393.1 to 393.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/393.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/393.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 194-3","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}