{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 398.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 398.1-4","ref":"398.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/398.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/398.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/398.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Igitur Deus infinitam bonitatem suam rationaliter mouit, per omnia propagabilem, unde placuit in sua sibi bonitas per singula propaganda, quippe quum boni proprium sit, ut placeat, ac summi boni, ut summopere placeat. Quo quidem rationalis uoluntatis affe ctu rationaliter, atque optimen omnia tum procreata sunt, tum continuè disponuntur. Ratione uo luntateque diuina disponi mundum. In oraculis Chaldaeorum, quae recitat Proculus, ijs uerbis significat. Intellectus patris emanans perfecto consilio, ideas omniformes intelligit, quae quidem ab uno fonte omnes prodierunt. A patre enim erat uoluntasque, finisque. Distributae uerò sunt intellectuali quodam igne, atque in alias quasdam intellectuales deinde diuisę. Rex enim multiformi mundo intellectualem figuram indeficientem praeposuit, cuius secun dus mundus est uestigium, properans unà cum forma, & mundus apparens omniformibus dotatus ideis. Fons unus, ex quo erumpunt diuisae aliae innumerabiles, circa mundi corpora producentes. Quae circuitu quodam ritè assimilatae ferantur undique conuersae, sed alibi aliae intelligentiae à fonte paterno, tanquam ab igne scintillae peruigili circa primordiales ideas. Prima enim à patre idea effluxit, atque fons uoluntarius. Hactenus oraculum, in quo de Patre, Filio, Spiritu, ideis, angelis, dispositione uoluntaria mundi mentio fit. Sed nos iam ad institurum ordinem reuertamur. Elementa & plantae quicquid agunt, necessaria quadam naturae suae operantur affectione. Ea una est duntaxat. Vnum igitur quiddam quaelibet operantur. Bruta praeterea operantur per appetitum, qui prout modis per sensum ua rijs lacessitur, aggreditur uaria. Et sicut elementa & plantae innata necessitate agunt, ita bruta necessitate operantur illata. Rationalis anima per uoluntatem agit, quae quidem ad opus mouetur, non à rerum formis, ut appetitus, sed à notionibus & consilijs intellectus. Haec libera operatio est meritò perfectiori conueniens animali. Talis quaedam prae caeteris esse debet operatio Dei. Quapropter Plato in Timaeo uoluntatem Dei beneficam, origi nem rerum certissimam extitisse. Mercurius quoque mundum diuina uoluntate constare, quam cuncti comitentur effectus. Orpheus ubi de summo loue loquitur, sic inquit: Γαὗτα γαρ κρύψας, αὕθις φάος ἐς πολιγῆθες. Ἐf ἱερῆς κραδιῆς ἀὐενέγκατο μερμεραρέζων. id est, Quum abscondisset omnia deinceps in lumen gratum, emisit ex sacro corde operans cogitata, & mirabilia. In ijs uerbis Orpheus apertè declarat mundum à uoluntate diuina initium temporis habuisse.","prev":{"citation":"Opera omnia 197.9","label":"197.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 398.5-7","label":"398.5 to 398.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/398.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/398.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}