{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 398.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 398.5-7","ref":"398.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/398.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/398.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/398.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Natura & appetitio nunquam opus aliquod nouum aggrediuntur, nisi quando natura uariè afficitur, & appetitio uariem lacessitur, intellectus autem atque uoluntas etiam in homine nouum opus inchoant saepe, absque proprijs nouitate. Manè statuit Plato uesperè accersire Xenocratem. Stat futurae uocationis firma sententia, donec ea hora Xenocratem uocet. Mutatio quidem fit non in mente, & uoluntate, sed ore Pla tonis membrisque Xenocratis. Erat semper in mundi architecto machina mundana praescripta, ac momentum inchoationis eius in architecti uoluntate signatum. Eo ipso momen to quod praesignauerat, inchoata est machina, nulla intercedente Dei mutatione. Compleuerat ab aeuo Deus substantialem mundum intra se totum. Permisit umbratilem mundum inde tunc emanare, quando fuit melius. Melius fuit, quando statuit bonitatis diuiuinae uoluntas, per quam bona sunt omnia. Nos siquidem res, quia bonae sunt, uolumus. Hae uerò ideò bonae sunt, quia uult eas Deus. Et quo pacto esse, & quando uult fieri, eo solùm pacto & momento sunt bonae. Similiter ideò intelligimus uerè, quoniam ita, ut reuera sunt, intelligimus. Contrà uero ita reuera sunt ideo, quoniam eas ita Deus intelligit. Sic ergo à diuina intelligentia rerum ueritas, à diuina uoluntate rerum bonitas proficiscitur. Vbi causa prima rerum, ibi ratio rerum summa. Quapropter ita rationabiliter debebant fieri, ut intelligebat Deus, atque uidebat. Temporaliter, id est, ab initio temporis emanare ab ipso debere Deus intelligebat, atque dolebat hanc umbram, cuius natura in motu tempo reque uersatur. Et umbrae mundanae motus ab initio temporali ad finem produci debebat, & debet, cuius tempus momentis singulis in principio simul est, atque fine. Neque perquirendum est, cur illo momento potius, quàm priori inceperit inde hic mundus efflue re. Nam si mille annis ante incepisset, etiam quaeremus cur non prius. Initium tamen aliquando habere debebat. Adde, quòd phantasiae est ista fallacia.","prev":{"citation":"Opera omnia 398.1-4","label":"398.1 to 398.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/398.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/398.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 199.1-2-4","label":"199.1 to 199.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}