{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 40.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 40.1-4","ref":"40.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/40.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/40.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Vnde Rabi loanna in commentarijs Psalterij dicit, quòd cum ludęi alias ab alijs du cibus ex captiuitate fuerint liberati, redemptio ultima a Deo sub propria persona est ex planda, per hoc Messiam Deum esse concedit, ac de ipso exponit illud, Benedictus qui uenit in nomine Domini Deus Dominus & illuxit nobis. Dauid: Loquens de Christo, qui inter caeteros unctos à Deo (qui ob ipsam unctionem Christi uocari possunt, excellentior est, dicit: Vnxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Vbi declarat eum hominem, & paulò ante monstrauerat Deum, dicens: Sedes tua Deus in seculum seculi, uirga directionis, uirga regni tui. Quod autem de Messia loquatur, declaratur ex eo, quod ubi Hebraicè dicitur, speciosus forma prae filijs hominum. Chaldaea translatio lonathae, quae apud ludaeos Hebraico textui est authoritate aequalis, habet: Pulchritudo tua rex Messia maior, quàm filiorum hominis. Meritò translationis huius authoritati omnes cedunt, ordinata enim fuit ab lonatha uiro magno, ex consensu & ore Heliazar & losue, uirorum excellentissimorum, longo tempore ante templi destructionem. Et antiqui omnes Talmutici Hebręi affirmant illam ab Aggeo, Zacharia, Malachia Prophetis descendisse. Ex superioribus Dauidis uerbis, atque similibus Rabi Abba commotus in commentarijs Genesis interrogat, quid sibi uelit Daniel, quando de Deo dicit: Ipse reuelat profunda & abscondita, & nouit in tenebris constituta, & lux cum eo est, ac respondet: Haec certè lux, est lux regis Messiae, de quo in Psalmo, In lumine tuo uidebimus lumen. Haec ille. Hîc fatetur diuinum illud lumen quod semper cum Deo est, & ipse Deus est, lucem esse Messiae, ipsumque Messiam. Antiquus etiam ille, & illustris Theologus Rabi Neuma in libro, qui Lucidus inscribitur, dictum illum Salomonis exponens in Prouerbijs, lustus est fundamentum sempiternum, interrogat, quid hoc sibi uelit, & respondet de Messia in hunc modum. Quem nisi iustum habet, seu habebit Deus in seculo suo, qui est sibi dilectus, quia sustinet mundum uniuersum, atque illius est fundamentum, gubernat mundum, atque ut gubernetur ipse efficit, ipse est animarum omnium fundamentum, atque hoc est. quod dicitur, iustus est fundamentum sempiternum. Haec ille. Ex quibus aperit Messiam non solum hominem esse, sed etiam Deum.","prev":{"citation":"Opera omnia 39.5-7","label":"39.5 to 39.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/39.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/39.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 40.5-7","label":"40.5 to 40.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/40.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}