{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 400.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 400.1-4","ref":"400.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/400.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/400.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/400.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Hanc uerò uirtutem, per quam connectitur, atque mouetur, oportere infinitam esse, per quam absque fine connecti mouerique possit, quam ex se, quum sit finitus, habere non ualeat, sed ab infinitate diuina semper accipiat, haud simul totam, (non enim capit) sed pro sua potius temporali natura, scilicet quasi guttatim momentis singulis hauriat. Hanc ostendit non aliter, quàm momenta defluere subitò, rursusque quum momentis momentaneam similiter hauriti, semperque hoc pacto, ut narrauimus aliàs, mundum corporalem fluere, fierique, sed esse re uera nunquam, quasi umbram eminentis arboris in torrente, quae & quum uideatur arbor, non est arbor, & quum diu appareat, permanere, tamen continue renouatis undis continuè renouatur. Cui nam igitur mirum uideri debeat, mundum ab initio ex non esse processisse, semel in esse? quum apud quosdam adeò umbratilis instabilisque sit, ut momentis singulis abesse in non esse uicissimque pertranseat? Sed haec Proculus ipse uiderit. Plato in libro de Mundi generatione ostendit, mundum diuinae bonitatis gratia fuisse creatum. Non autem ad hoc est opus huiusmodi constitutum, ut Deum, qui ipsa bonitas est, faciat meliorem, sed ut diuinam referat bonitatem. Sicut neque parentes, ob aliam causam filios generant, quàm ut eorum imago uideatur in filijs. Praecipuè uerò mundus refert Dei opificis bonitatem, si non modo, quàm munifica sit, sed etiam, quàm excellens, ostendat. Quàm munifica sit, ostendit, prout semper à Deo seruatur incolumis, qui sibijpsi relictus dissolueretur, ut in Timaeo inquit Plato. Quàm excellens, testatur, prout esse coepit aliquando, per quam inchoationem clarè perspicitur, quòd mundus non à seipso, sed à Deo est. Quod infinito interuallo Deus excedit mundum, qui in infinitum erat (ut ita dixerim) ante mundum, quòd infinita uirtute mundum produxit ex nihilo, quòd libertate uoluntatis agit, non necessitate naturae. Talem mundanę generationis originem planius Trismegistus Mercurius docuit. Neque mirum uideri debet hunc talia connouisse, si homo idem Mercurius fuit, atque Moses, quod Artapanus historicus coniecturis multis ostendit. Angelos & animos non semper fuisse. Cap. II.","prev":{"citation":"Opera omnia 199.8","label":"199.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/199.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 400.5-8","label":"400.5 to 400.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/400.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/400.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}