{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 401.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 401.1-4","ref":"401.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/401.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/401.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/401.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Itaque angeli unum quidem medium obtinent inter Deum & beluas, alterum medium statim post angelos sortitae sunt hominum animae, quae cum angelo conueniunt, quòd semper erunt, differunt, quòd non fuerunt saltem per omne tempus, ut angeli, qui ab initio rerum orti, naturali ordine, ante coeli cursum, cuius comes est tem pus, licet non fuerint per omnem aeternitatem, tamen per omne fuêre tempus. Animae nostrae post temporis ortum natae cedunt angelis, neque tamen sunt temporales. Nam Deus per idipsum aeternitatis suae punctum, quod semper est idem, & uniuersum supereminet, complectiturque temporis ambitum, quo angelos procreauit, animas quoque hominum procreat. Igitur supra temporis passiones fiunt hominum animae, quamuis fiant post temporis ortum. Animae uero brutorum & post ortum temporis, & sub temporis passionibus generantur, quia non fiunt à Deo per aeternitatem Dei proximè, sed per coelorum conuersiones, animarumque uirtutes, quò fit, ut non uiuant semper. Nam & mutationi tem poris sunt obnoxiae, quae per coeli motum sunt factae sub tempore. Et si quid habent praeclari, id totum fluit iugiter ab ipso tertiae essentiae fonte, cuius ipsae nontiuuli sunt, sed umbrae. Idcircò Platonici eas esse putant idola quaedam animae mundi, uel animae sphaerae illius, quam habitant, mediasque inter essentiam tertiam disponunt, & corporum qualitates, ad hanc tamen essentiam reducunt eas ut umbras. Hinc Plotinus inquit, Quemadmodum ab uno uult multae per specula multa diffiduntur imagines, sic ab anima spharę in corpora brutorum multa animae unius simulacra multa, corpora, inquam, brutorum, quibus humanae non insunt animae. Vbi enim hae sunt, ibi potentia irrationalis, rationalem animae nostrae substantiam sequitur uelut umbra. Animae creantur quotidie. Cap. III. Erùm cur nouae quotidie animę creantur à Deo? An non poterat Deus, mun do constructo creare simul animas cunctas, quemadmodum cunctos in mundi exordio angelos procreauit? Non decuit: nam si diu à uinculis corporum solutae uixissent, sincerè iudicassent, quantò preciosior sit uita soluta, quam alia, nec ingredi unquam corpora uoluissent, uidelicet quatenus intellectuales sunt. Neque Deus uel angelus uolunt liberam uoluntatem animae cogere. Non enim aliter mens, quam persuasione mouetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 400.5-8","label":"400.5 to 400.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/400.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/400.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 401.5-8","label":"401.5 to 401.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/401.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/401.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}