{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 403.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 403.5-8","ref":"403.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/403.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/403.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/403.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Nempe hinc propria cau sarum aliarum sequuntur opera, atque imagines illarum fiunt in mundo, non Dei: cur no lis, & Deus assiduè opera propria, propriasque imagines facere, plurima semper sine medio procreando? Igitur quum creatio, propria Dei operatio sit, generatio autem externa, operatio propria aliorum, non cessabit Deus creare aliquid, quandiu alia non cessabunt aliquid generare. Centrum mundi uerum Deus est, ut in libto de Amore disseruimus: quia unus, simplex, stabilis est, & in omnibus, atque alia quaelibet omnino plura, composi ta, mobilia, circa ipsum per naturalem ipsius appetitum perpetuò reuoluuntur. Ita centrum Deus est omnium, quia sic est in omnibus, ut cuique rei interior sit, quam ipsamet sibi. Est etiam circunferentia mundi, quia extra cuncta existens, ita supereminet uniuersa, ut cuiusque rei summum apicem dignitate excellat immensa. Item quantò est omnium (si dictu fas est) minimus quantitate, tantò uirtute est maximus omnium. Vt est centrum quidem, est in omnibus, ut circunferentia uero, est extra omnia. In omnibus, inquam, non inclusus, quia est & circunferentia. Extra omnia quoque non exclusus, quia est & centrum. Quid ergo Deus est? Vt ita dixerim, circulus spiritalis, cuius centrum est ubique, circunferentia nusquam. At enim si centrum id diuinum in aliqua mundi parte imaginariam aliquam. aut perspicuam operationis sedem habeat, potissimùm in rerum medio dominatur, tanquam rex in medio ciuitatis, cor fermè in medio corporis, Sol in medio planetarum. In Sole igi tur, id est, in tertia mediaque rerum essentia Deus posuit tabernaculum suum. Tabernacu lum, inquam, uirtutis suae frequentius demonstrandae. Quae sedes familiaris est Deo, non tam quod species animae est, quam quòd diuinae ciuitatis est medium, aerarium publicum, & consona urbanarum partium moderatio. Animam hominis esse rerum medium saepe iam declarauimus. In hac igitur regione praecipua Dei operatio frequentius praeualebit. Talis creatio est. Creat igitur assiduè animas hominum. Profecto quia stabile centrum est, creat continuè. Quia circunferentia est, quae mundi ambit circunferentiam, creat eas (ut Platonici dicerent) quodammodo in circunferentia mundi. Rursus quia centrum, ideo est summa rerum.","prev":{"citation":"Opera omnia 403.1-4","label":"403.1 to 403.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/403.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/403.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 403.9","label":"403.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/403.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/403.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}