{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 405.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 405.5-7","ref":"405.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/405.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/405.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/405.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Praeterea in prima uita communicata uehiculo sensum esse communem, atque impatibilem, in secunda patibilem & communem, id est, per uehiculum, uniuersum sensum pariter uniuersum, denique in tertia sensum diuisum pariter, atque patibilem. Qua parte coeli animae creantur, quaue descendunt. Cap. V. VA parte coeli animae procreantur, quanquam stultum est quaerere situm in his, quae situ aliquo non clauduntur, & sicut ubicunque Sol fulget, ibi mittitur radius, sic ubicunque Deus adest, mittitur animus: delectat tame cum antiquis interdum poeticè ludere. Igitur alias, inquit Timaeus, apud alias stellas à mun di opifice seminari, quarum fiant in uita comites animae. Quod ita Platonici intelligi uolunt, ut non singulae animae, sed animarum legiones singulis stellis, ac fatales commodentur. Addit Deum animas suis imposuisse uehiculis, ac uniuersi naturam legesque edocuisse. Qua parte coeli descendunt? Cancro praecipuè, ut aiunt Plaronici uicissimque per Capricornum, Cancro oppositum, ascendere putant. Atque hinc illam hominum, hanc deorum portam appellant. Nemo uero adeo falli debet, ut descensum ascensumue hic accipiat secundum situm: sed quia Luna Cancri domina, generationi proxima est. Sa turnus uerò dominus Capricorni remotissimus, ideò per Cancrum, id est, lunarem, uege talemque instinctum descendere animas dicunt: per Capricornum uerò, id est, per Saturnum intellectualemque instinctum ascendere. Saturnum enim prisci mentem uocant, qua sola superioralpetuntur. Accedit ad haec, quod Capricorni Saturnque sicca uirtus, dum spiritus ad intima contrahit, atque colligit, ad contemplandum assiduè prouocat, lunaris autem hu mor spargit, atque dilatat, & animum circa sensibilia distrahit.","prev":{"citation":"Opera omnia 405.1-4","label":"405.1 to 405.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/405.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/405.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 406.1-4","label":"406.1 to 406.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/406.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/406.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}