{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 406.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 406.1-4","ref":"406.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/406.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/406.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/406.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"In ipso autem descensu ani mus accipit, & à Saturni numine per se, & à Saturni lumine per corpus aethereum, atque idolum, adminicula quaedam, siue incitamenta ad contemplationem aptius exequendam: ab louis numine, atque lumine similiter ad uitae ciuilis gubernationem: à Marte similiter ad magnanimitatem propter iniurias propulsandas: à Sole ad phantasiae & sensuum claritatem: à Venere ad charitatem: à Mercurio ad interpretationem, atque eloquentiam: à Luna ad generandum. Et quamuis inde singula dentur bona, possunt tamen in mixtione terrena ad malum degenerare. Descensus huiusmodi ita fermè subito potest fieri, ut radij descensus à Sole, qui quamuis subitò demittatur in terram, uarijs tamen in ipso casu nubium uestitur coloribus. Nonnulli uerò putant animas in qualibet sphaera ad certum tempus uitam agere sphaerae illi conuenientem. Sortiri enim à sphaeris singulis uehicula propria, ac tandem post multa secula ad elementa descendere, atque in igni & aëre daemonicam, in terra humanam brutalemue uitam agere. Item similibus gradibus tandem ad superna redire. Haec illi. Nos autem in omnibus, quę scribimus, catenus affirmari à nobis, alijsque uolumus, quatenus Christianorum Theologorum nq οτ concilio uideatur. GDIIIIADII Quando infunditur anima corpori, & quò dum in corpore uiuit, ducitur. Cap. VI. Vando infunditur anima corpori? Postquam in aluo mulieris ipsum semen, quod à toto uiri corpore antè defluxerat, traxeratque secum formatricem uim ab anima uiri, per hanc ipsam uim diebus circiter quinque & quadraginta sic esse affectum, ut sex primis diebus lac euaserit, nouem sequentibus sanguis, duodecim alijs caro, decem & octo reliquis fuerit figuratum, tunc anima creatur, atque infunditur. Qui animas ante ingressum uixisse putant, eas daemonem uitae du cem naturaliter elegisse dicunt in ipso descensus initio prius, quàm corpus ingrederetur. Alij uerò postquam electione uti coeperint, eligendo mores interim daemonem uitae ducem latenter eligere. Saepe etiam eundem daemonum à pluribus eligi. Posse enim animas multas genio uno, id est, uno ingenij duce daemone uti. Qui antè eligere opinantur, ex illa potissimùm turba daemonum accipere uolunt, quae eidem accommodetur stellae, cui & anima ab ipso mundi opifice fuerit assignata. Tot enim esse daemonum heroumque legiones, quot stellae sunt numero.","prev":{"citation":"Opera omnia 405.5-7","label":"405.5 to 405.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/405.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/405.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 406.5-6","label":"406.5 to 406.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/406.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/406.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}