{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 407.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 407.1-3","ref":"407.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/407.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/407.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/407.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Anima quae est medium rerum, iussu Dei (qui est mundi centrum) in punctum cordis medium (quod est centrum corporis) primùm infunditur. Inde per uniuersa sui corporis mem AAbra se fundit, quando currum suum naturali iungit calori, per calorem spiritui corporis. Per hunc spiritum immergit humoribus, membris inserit per humores. Denique per morbum solutis ijs medijs statim cum suo illo currum se (ut ita dixerim) colligit, re fluitque in cor, unde primùm effluxerat. Cordis extincto calore, quod proprium erat illius uehiculi susceptaculum, cor deserit, tandem suo illam uehiculo comitante. Sieut oculo clauso lumen Solis, quod illi influxerat, effluit integrum, suo ipsum comitante calore Atque, ut probat Plotinus, non extinguitur, sed Solem suum perpetuò sequitur. Mirto in praesentia, quòd egredientes animas genij, daemonesque sui ad communem iudicem omnes ducunt, sed lata sententia priores abeunt daemones, malasque uiolentus & malus daemon trahit, bonas autem Deus tranquillè perducit. Haec in Phaedone. De statu animae purae, praecipuè secundùm Platonicos. Cap. VIII. Bi nam est anima pura decedens corpore mortuo? Vbi est lumen Solis purum oculo clauso. At Solem in lumen reflectitur. In aetherem quoque reflectitur animae currus aethereus, onere terreno deposito. Ad aetherem aspirat anima nata quondam in aethere, ut inquit Pythagoras, praecipuè si uiuendi & cogitandi habitum aethereis mentibus similem mente conceperit. Ita enim animus habitu mouetur, & agit, sicut natura formis. Quod quidem patet in his, postquam artis habitum contraxerunt, sine consilio & attentione (ut natura solet) quasi naturaliter operan tur. Remanere uerò in anima separata habitus tum morum, tum disciplinarum, tam bonos, quam malos Plato in Phaedone Gorgiaque asserit, & ratio illa probat, qua dicitur habitum ita in naturam conuerti, ut talis ab illo, qualis à natura proueniat inclinatio, quod maximè impletur in animis ab hac mutabilitate seiunctis.","prev":{"citation":"Opera omnia 406.5-6","label":"406.5 to 406.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/406.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/406.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 407.4-7","label":"407.4 to 407.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/407.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/407.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}