{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 408.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 408.4-7","ref":"408.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/408.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/408.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/408.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Elemen tali uero, ut nunc coniunctus corpori, quasi cataracta quadam adeò eius ad illa proportio impeditur, ut ideales rationes, angelicasque substantias longè admodum à materia segregatas omnino comprehendere nequeat. Proinde quotiens pro uiribus quasdam earum proprietates excogitat, totiens, quia phantasiae coniunctus est, nimirum phantasiae simulachris, quasi uaporibus nebulisque eas adeò prospicit inuolutas, ut uel obscure admodum, uel aliter, quàm sint, uidere cogatur. Postremò etiam si parumper, quoad potest, phantasiae discutiat nubes, interea tamen quia & ad difficile regendi corporis ministerium est contractus, & ad sensibilium imaginum occursum continuè impendentem. simul atque ad intelligibilium intuitum est distractus, idcircò supernos influxus uix quidem suspicit, & quasi nec prospicit, atque (ut Platonici opinantur) tanquam per repentinam quandam coruscationem subitò uanescentem. Quamobrem nemini mirum uideri ri debet, quòd hic neque claritatem diuinorum percipiamus, neque suauitatem ipsam, quae illic gustatur ex illis, ipsi unquam uel paulum degustemus. Nempe mens ob informem materiam, & à mente, & à diuinis alienissimam, non aliter, quam lingua, propter pituitam pa ralytica, diuinorum saporum ueritatem uoluptatemque gustare non potest. Sed tunc demum salutarem nectarei liquoris recipiet gustum, quum Lethaei fluminis lethales humotes penitus expurgauerit, atque insuper diuinum fontem non naturali tantum siti, quae ex seipsa molesta est, appetierit, sed etiam quodam moralis piaeque sitis habitu ipsum prae caete ris, imò solum elegerit appetendum. Quo autem gustu saporibus his uescatur, alibi disputauimus. Huc tendit Platonicum illud in Phaedro, animas quae ex Lethaea emerserint aqua, altius euolare, ibique primò coelestem unà cum dijs coelestibus, deinde super coelestem cum supercoelestibus circuitum agere, eo scilicet ordine, ut aliae cum alijs ibi numinibus circunuagentur, circuitusque huiusmodi alternis uicibus repetant. Hoc autem nihil aliud sibi uult, quàm solutas ab elementalibus corporis animas in coelestibus iam uehiculis in figuram propriam, circularem scilicet, restitutis, coelestem colere regionem, atalias unà cum stellis, coelicolisque alijs, quibus uel natura, uel habitu magis familiares sunt, tum in certa quadam mundi gubernatione congruere, tum per rerum species similiter ratione discurrere. Rursus cum dijs supercoelestibus, id est, angelis, in ipso idearum intuitu, & quasi quodam circuitu subitò consentire, & una cum utrisque foeliciter utrumque peragere. Addit eisdem unà cum superis illic alimentis, scilicet ambrosia & nectare uesci.","prev":{"citation":"Opera omnia 408.1-3","label":"408.1 to 408.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/408.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/408.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 409.1-4","label":"409.1 to 409.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/409.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}