{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 409.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 409.1-4","ref":"409.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/409.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/409.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Am brosiam quidem esse censet perspicuum suauemque ueritatis intuitum, nectar uerò excel lentem facillimamque prouidentiam. Hîc panditur & uetus illud arcanum à Platone in li bro de Regno, prae caeteris celebratum, praesentem mundi circuitum ab Oriente ad Occidentem esse louium, atque fatalem, uerùm fore quandoque alterum huic oppositum sub Saturno ab Occidente uicissim ad Orientem, in quo sponte nascentur homines, atque à senio procedent in iuuentutem, alimentaque illis ultro aeterno sub uere ad uotum suppeditabuntur. Iouem (ut arbitror) animam mundi uocant, cuius lege fatali manifestus hic ma nifesti mundi ordo disponitur. Praeterea uitam animorum in corporibus elementalibus louiam esse uult, sensibus actionique deditam. Saturnum uerò supremum inter angelos intellectum, cuius radijs illustrentur ultra angelos animae, accendanturque, & ad intellectualem uitam continuè pro uiribus erigantur. Quae quotiens ad uitam eiusmodi conuertuntur, eatenus sub regno Saturnio dicuntur uiuere, quatenus intelligentia uiuunt. Proinde in ea uita ideò spontèdicuntur regenerari, quia electione propria in melius reformantur. Rursus in dies reiuuenescere, id est, in dies, si modo ibi dies dinumerantur, magis magisque florescere. Hinc illud Apostoli Pauli: Homo interior renouatur in dies. Denique illis auimenta spontè affatim sub perpetuo uere suppeditari, quia non per sensus, operosamque disciplinam, sed per lumen intimum summaque cum uitae tranquillitate atque uoluptate miris ueritatis ipsius spectaculis perfruuntur. Eiusmodi uitae odor quidem mente pro uiribus separata sentitur, sapor uerò mente penitus separata gustatur. Addit his in Symposio, purgatas animas, quae diuinam prae caeteris pulchritudinem amauerunt, tandem in ipsum diuinae pulchritudinis pelagus sese prorsus immergere, diuinosque ibi li quores non tantum bibere, sed etiam in alios iam ex seipsis effundere. Summum uerò beatitudinis concludit in Epinomide, ubi ait, animum purgatissimum omni tum mutabilitate firmata, tum multiplicitate collecta, sese in propriam unitatem intellectu superiorem omnino conferre, perque hanc in unitatem diuinam intelligibili mundo superiorem iam transferre, Deoque potius uiuere, quàm seipso, cui certè mira quadam super intel ligentiam ratione sit coniunctus.","prev":{"citation":"Opera omnia 408.4-7","label":"408.4 to 408.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/408.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/408.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 409.5-9","label":"409.5 to 409.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/409.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/409.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}