{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 410.1-2-3","citation":"Ficino, Opera omnia 410.1-2-3","ref":"410.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quoniam natura Dei ipsa intelligentia est, & intelligentia idem est atque esse. Quod ergo per intelligentiam generatur intrinsecus, per modum naturae genitum, proles naturalis existit. Fortè uero Orpheus nesciens, quomodo hanc Palladem Orpheus appellauit solo louis capite natam. Hunc Dei patris filium Plato in Epistola ad Hermiam nominauit. In Epinomide uerò Logon, id est, rationem ac uerbum dicens, logos omnium diuinissimus mundum hunc uisibilem exornauit. In septimo de Republica, penes Deum filium significat inuisibilem, dum apertè dicit. Solem quoque esse Dei filium, sed uisibilem. Zoroaster quoque unà cum Mercurio intellectualem Deo prolem attribuit. Dixerini isti quidem quod potuerunt, & id quidem adiuuante Deo. Deus autem hoc solus intelligit, & cui Deus reuelare uoluerit. Deus denique per aeternam, quam diximus, notionem cognoscens ab ęuo seipsum infinitum bonum, per eandem ab aeuo infinitum in se ad seipsum spirat amorem. Quamobrem pater & filius & spiritus amatorius, tres à Theologis personae uocantur, natura quidem diuina conuenientes omnino, ita ut unicus simplexque sit Deus, sed relatione quadam incogitabili differentes. Nempe non alio pater à filio differt, quam hoc ipso quod generat, nec filius à patre per aliud, nisi quod genitus, utrique rursus in hoc ipso conueniunt, quod una uirtute rationeque Spiritum tanquam amorem mutuum aequè spirant, à patre per filium procedentem, tanquam à personis quidem duabus, ab uno tamen principio uenientem. Qui nec à patre filioque simul differt alio, nisi quod spiratur ab illis, illi spirant, nec à filio per aliud quam quod filius quidem generatur, hic autem spiratione procedit. Si qua mens humana intelligeret perfectè, se ipsam intellectam uehementer amaret, expressiorem trinitatis imaginem penes se haberet. Nunc uerò cogimur eam in Sole suspicere. In quo Deus suum posuit tabernaculum. In una enim natura Solis tres uires inter se aequales existunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 429-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/429-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/429-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 410.4-7","label":"410.4 to 410.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}