{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 410.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 410.4-7","ref":"410.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Prima quidem naturalis ipsa foecunditas, à qua Lux intima semper emicat, à quibus prodit intrinsecus calefactoria uirtus. Foecunditas illa patrem, Lux intima filium, uirtus calorifica spiritum repraesentat. Rationes quibus diuinum uerbum assumpsit humanitatem, atque de Lap. III. mundo. Vmanae mentis finem esse frui Deo, hinc praecipuè conijcere possumus, quod hoc naturaliter omnes optant, nec alibi conquiescunt. Ad id autem peruenire absque certiore quadam fide, firmiore spe, ardentiore charitate non possunt. Tria uerò haec erga Deum consequi nostrae mentes distractae sensibus, & sensibilibus occupatae non ualent. Nam huiusmodi tenebris semper obscurae diuinam lucem quamuis piaesentem, comprehendere nequeunt, quae quidem nuda sufficit angelis ad conuersionis affectum. Nobis uerò nequaquam. Quorum animus oculos quasi duos habere uidetur. Alterum quidem sursum spectaturum, alterum uerò deorsum. Sed alterutro nimium patefacto, alter interea clauditur. Superior igitur in nobis est clausus, quàm diu inferior per sensus omnino se distrahit, quae offeruntur sensibus attentius circumspiciens, & ardentius amans. Itaque diuina bonitas nobis clementissimè prouidens, lucem suam antea inuisibilem nostris oculis offerre decreuit, quando eam humanitate uestiuit, ut sensum saltem ipsius, cui dediti sumus, testimonio esse Deum certius crederemus, speraremusque posse consequi, & ardentius amare eum, qui pro homine factus est homo, ut homo quandoque diuinus euaderet. Huius sanè magistri praecepta quem Deum pariter atque hominem esse credimus, spernere facile non ualemus. Esse quidem hominem, passiones humanae demonstrant. Esse quoque Deum, opera miranda declarant. Negare utique non debemus, nos tolerare posse quae pertulit homo. Praecepta Dei negligere non est tutum. Nullum igitur ad salutem nostram remedium fuerat oportunius, quàm hoc ipsum quod diuina clementia factum est, ut diuinum lumen sub humana spencie ad nostros oculos perueniret. Haec igitur loannes Euangelista, & similia contemplatus, postquàm dixerat: Lux in tenebris lucet, & tenebrae eam non comprehenderunt, adhibuit testimonium loannis Baptistae de lumine sensibus manifestum. Deinde diuinum lumen uerbumque carnem indutum, inquit, suam nostris oculis gloriam ostendisse, dedisseque potestatem, ut Dei filij fieremus Spiritu sancto renati.","prev":{"citation":"Opera omnia 410.1-2-3","label":"410.1 to 410.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 411","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}