{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 411","citation":"Ficino, Opera omnia 411","ref":"411","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Siquidem Deus factus iam esset homo, filiusque hominis ex homine natus. In epistola quoque magna, uerbum lumenque diuinum & ipsam Dei uitam ad sensus humanos, aures, oculos, manus, descen disse testatur, ut homines per filium cum patre coelesti feliciter iungerentur. Simile quiddam antiqui uates augurati uidentur, ubi Deorum aliquem introducunt sub humana figura homines salutantem atque iuuantem. Cur autem Deus filium factum iam hominem, pro hominibus sacrificari uoluerit, in sequentibus cum Paulo declarabimus. Videtur etiam Plato noster nonnihil ad humanitatem à Deo assumptam pertinens, in legibus attigisse, ubi ait: Mensura rerum omnium non homo, sed Deus est, maximè uero si Deus fiat homo. Praeterea interrogatus quàm diu suis legibus acquiescendum esset, respondisse fertur: Donec aliquis sacratior homine in terris appareat, qui fontem omnibus ueritatis aperiat, quem denique sequantur omnes. Denique si quaeratur, quomodo humanitas in Christo diuinitati coniuncta sit, respondet Athanasius, quasi quo pacto in homine quouis corpus animae. Aquinas uerò Thomas, quomodo inest lingua. Non enim Deus fit naturalis quaedam humanitatis forma proprie, sicut anima corporis. Sed humanitas fit proprium coniunctumque instrumentum ad Dei miracula, id est, ad opera Dei propria mirabiliter peragenda. Quanquam sicut in uirtute in Trinitate, ita in eiusmodi compula nulla comparatio penitus satisfacit. Omnino uerò sicut neque corporis, neque linguae augmentum, uel decretum ad animam pertinet, aut mentem, quamuis anima corpori uitales motus, & mens linguae motus expressionis quoquomodo communicet, ita nec in Christo passiones humanitatis diuinitatem tangunt, & si mirabiles diuinitatis actus per humanitatem celantur mirificè diuinitati coniunctam. De summa Epistolae. De adoratione. De cultu Dei Spiritali. De uarijs sacrificiorum Ritibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 410.4-7","label":"410.4 to 410.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 411-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}