{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 411.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 411.1-4","ref":"411.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Id Plato in Parmenide probat. Idem Dionysius Areopagita in mystica Theologia compro bat, concludens mentes in summo naturalis cognitionis gradu coniungi Deo uelut ignoto, quasi oculum sub Solis lumine caligantem. In eiusmodi uerò cognitione naturale desiderium non impletur. Quicquid enim in specie quadam est imperfectum, speciei ipsius optat perfectionem. Talis autem cognitio in ipsa cognitionis specie imperfecta censetur. Solemus enim in nullo cognitionis modo quiescere piius quam quid sit res ipsa secundùm substantiam cognouerimus. Praeterea rationi naturalis est continua per rationes discursio, quousque ad summam perueniat rationem, quae quoniam infinita sit, ideò sola rationis discursum ex se absque fine frustrà peruagaturum sistere possit. Siquidem ultra finitum quodlibet mens semper aliquid ulterius machinatur. Quod quidem in numeris, & lineis, & figuris proportionibusque apparet. Quò fit, ut in sola Dei substan tia, quae sola infinita est, conquiescere ualeat. Idque inde prouenire censendum, quod natu ralis tum intelligentiae perspicacia, tum uoluntatis ardor, radius quidam est ab ipsa diuina luce proxime per ipsius lumen infusus, eandemque resilit naturaliter, neque moueri cessat, prius quam in suum se Solem denique restituerit. Proinde quò quid naturali est fini propin quius, eò uehementius aduentat ad finem. Quod in elementorum motibus est manifestum. Segregatae uerò mentes per naturalem cognitionem propinquiores Deo euadunt, quàm coniunctae. Igitur quum nostrae naturalis cognitionis suae terminis contentae non sint, certè multò minus illae. Quoniam uerò naturalis speciei cuius libet appetitus ab uniuersali natura directus omnino inanis esse non debet, oportet mentes omnes pos se diuinam uidere substantiam, sine qua nihil perfectè uident. At quum uidere illam in specie aliqua creata non possint, opus tamen sit forma, per quam uideant: forma, inquam, diuinae substantiae propria, qua illam non imaginariè, sed propriè cernant, necesse est eas diuinae substantiae ad eò compulari, ut ipsam iam inspiciant per seipsam. Simile quiddam ap paret in uisu, qui colores quidem per ipsorum imagines sub lumine cernit, lumen uero per aliud praecipuè, quàm per lumen uidere non potest.","prev":{"citation":"Opera omnia 410.5-7","label":"410.5 to 410.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 411.5-8","label":"411.5 to 411.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}