{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 411.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 411.1-2-4","ref":"411.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Anteponit autem ijs Chaldaeos, qui spiritalem cultum potius sequerentur, utpote qui separatas à materia mentes patremque earum pręcipuè colerent. Haec quidem illi uiderint. Nos autem ne longè digrediamur. Reuertentes ad Paulum, praecipuum esse cultum orationisque modum dicimus, qui spiritu, id est, intelligentia & uoluntate per charitatem in Deum erecta perficitur. Quod autem communiter traductum est, ut aliquid impartiar uobis gratiae spiritalis, ita etiam interpretari licet, ut aliquod uobis gratiae donum impartiar. Nam charisma in Epistola ad Corinthios donum Spiritus sancti significat. Ostendit autem hic Apostolus Romanos ultra fidem, quae & ipsa Spiritus sancti donum est, indigere duobus pręterea donis, scilicet, intelligentia atque charitate, quibus tanquam lumine simul atque odore fides eorum confirmetur, id est, stabiliatur atque roboretur, uiuaque euidat & operetur, ut uiua quę hactenus tanquam obscurior atque frigidior, & uacillabat, & tanquam exanimis non satis agebat. Arguit enim eos, quali cęremonijs materijsque deditos, nec dum charitate flagrantes. Hinc ergo desiderat profundiores quosdam scripturarum sensus diuinioremque cultum illis tradere, & charitatem ardentiorem in eis accendere, per quae quidem Spiritus sancti dona, quae & ipse gratis acceperat, proueniat spiritalium donorum effectus ille mirificus paraclesis cum paracleto congruens, scilicet consolatio animum recreans atque fouens lumine, scilicet & calore, & nullis aduersitatibus perturbetur. Idque futurum promittit per fidem ipsis communem, hactenus quidem Romanis inchoatam, tunc uerò perfectam, fidem inquam, in ambobus ad Deum quidem utrinque directam per charitatem bona inuicem operantem. Proinde nisi prolixitatem uererer, de luminis & caloris uirtute dissererem. Quemadmodum illud quidem sensibus monstrat omnia omniumque imagines efficit. Hic autem recreat, atque generat omnia, tantoque charitatem, quasi calorem intelligentia quasi luce meliorem esse, quantò melius est efficere, quàm ostendere, & res ipsas generare, melius quàm rerum similitudines ostentare. Denique quanto nobis optabilius est foueri calore, quàm lumine delectari. Quapropter in symposio Plato noster inquit, mentem nostram denique per amorem cum diuina mente coniunctam ipsas rerum ideas uirtutesque non modo spectare, sed in seipsa iam generare.","prev":{"citation":"Opera omnia 432.5-8","label":"432.5 to 432.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 411.5-2-7","label":"411.5 to 411.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}