{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 411.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 411.5-2-7","ref":"411.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Siquidem uis amoris unifica genetrixque existit, sed de his ubi de charitate in Epistola ad Corinthios prima disseretur, oportunius disputandum. De uirtute Euangelij, fide gemina, charitate. Quomodo differant, dubium, opinio, scientia, fides, de cultu Gentium, de lege Mosaica. Cap. On enim erubesco Euangelium Christi, uirtus enim Dei est in salutem o„ mni credenti ludaeo primum & Graeco.) Audiuerat praeceptum illud Seruatoris apud Lucam: Qui erubuerit me & meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Euangelij praedicationem tria impedire posse uidentur, pericu la, labores, ignominia. Cùm non Paulus pro Christi gloria nec pericula timuerit, nec labores ullos recusauerit, nimirum nec ob suspicionem ignominiae ullius erubuit. Quippe cum sciret Euangelium non esse rem debilem uel humanam, sed diuina uirtute refer tam, scilicet, Sancto spiritu Euangelij praecones, uaticinijs & miraculis muniente. Similia Paulus Corinthijs inquit: Praedicamus Christum crucifixum ludaeis quidem scandalum, Graecis uerò stultitiam. Ipsis autem conuersis ludaeis atque Graecis Christum Dei uirtutem & sapientiam. Item uerbum crucis, quamuis pereuntibus stultitia sit, nobis tamen uirtus Dei est. Quoniam non uidebatur erubescere Christum debere, aut ut utile quiddam, aut stultum. Ideo dixit: Dei uirtutem atque sapientiam. Iam uerò filius Dei nominatur sapientia, lux & ueritas, quia per modum intelligentiae nascitur. Nominatur & uirtus, quia in hoc conceptu potentia tota patris exprimitur. Vniuersum uerò comprehendit Paulus ad Hebręos dicens: Portans omnia uerbo uirtutis suae. Virtus autem Dei, quae in Euangelico uerbo tanquam uiuente & efficaci spirat, quid nam in credentibus operatur? Diuinam gratiam & salutem. Iudęo primum & Gręco, id est, omnibus, Gręcorum enim nomine omnes idolorum cultores complectitur. Huius enim cultus pręcipui autho res Graeci fuerunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 411.1-2-4","label":"411.1 to 411.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 412.1-2-3","label":"412.1 to 412.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}